Non solum cardinalibus, sed etiam mihi rem minime gratam facis, qui me dones eo titulo, quo tu dignior, supereminentissime Groti. Quid enim te non sic appellem, cuius me multo similem esse malim quam omnes purpurati illius gregis divitias et honores possidere? Sed illi valeant cum suis divitiis et honorum emi-
244
nentiis. Pluris ego et merito fecerim a te amari atque aestimari quam eo modo eminentissimum fieri. Non iam autem Graecis aut Arabicis mercibus, quibus plus abundas, haec onusta ad te veniet, sed Batavicis e Burgundia, quod instar erit miraculi, ad Batavum importatis.Scito igitur mense Iunio sub finem, quo die iam mon memini, Conventum Academicum extra ordinem fuisse coactum ac decretum de me vocando factum2 ...... Respondi quod volui, imo et quod debui ....... Ut video tuus semper ero, etsi nunquam Batavus. Non difficile fuit animum meum ab omni migratione abhorrentem minimeque aventem vagari, multo minus in solo externo et fortasse insalubri degendi cupidum ab illa cogitatione in totum avertere, quam amici quidam mihi inseverant. E Batavia tam cito excipiet me hinc iterum Lutetia vestra studio invisendi amici3 de quo tam saepe ac tam multa inter nos. Levissima erant quae antea de illo querebar. Furtum aliquod aut plagiolum tenuis correctiunculae aut observatiuncula clanculum sublecta. Nunc iniurius sim ipse mihi et formae meae iniquior, si mussitem iniuriam, quam ab illo nuper accepi, insigniter gravem. Vidisti, nam et vidisse per literas mihi significasti, scripta illa, quibus Aurelianensis4 et iste inter se velitati sunt. In sententia huius explicatiore, ultima observatione haec verba posita leguntur, quae in me intensa nisi scirem, non ita fortasse interpretari auderem. ‘Scio virum caetera probum magnumque, quem ad Catholicae pietatis officia reduci summopere mecum boni omnes cupiant, et reduci quidem posse minime desperabant nullo magis impedimento quam huiusce meae vexationis indignatione retentum, et consimilis conditionis metu deterritum’. Imo vero nihil est quod aeque mihi indignationem possit movere quam haec verba tam ab omni parte mendacii, imposturae ac perfidiae plenissima. Scilicet nisi Aurelianensis .... vexasset, spes erat, immo certa res erat me Catholicum Romanum futurum? Scilicet ego indignatus sim tam male .... ab Aurelianensi tractari, qui ipsi in os dixi non semel, sed saepius hoc ipsi sibi intrivisse, hoc meritum esse, nec de alio, quam de semetipso quaeri posse? Ego denique nimium timidus ac meticulosus, quem nulla praemiorum spes, nullus impendentium periculorum huic professioni metus de sententia potuit demovere leviculae vexationis quasi aciculae punctionis formidine deterrerer? Non solum haec omnia quantum ab omni similitudine veri, nedum veritate absint, qui mea intima optime nosti, unus maxime tenes, sed etiam ipse sibi conscius est ...... nullam impudentiorem a se potuisse confingi calumniam. Qui saepissime frustra me interpellasset de mutanda religione, ubi se, libenter eius verbo utor, vexari sensit ab episcopo propter illam Tertullianici loci interpretationem, aliam derepente ad me cepit canere cantilenam et impensius dehortari, ne in illas, ubi ipse erat, partes transire vellem. Etiamsi multa mihi promitterent non staturos promissis, viderem praeterea, quomodo acciperentur apud eos qui veritati lucem commodare cuperent, bene inquam tum respondi, quod tuum nunc consilium est, meum semper fuit propositum5. Quod si haec omnia, ut se habent atque ut dicta ab illo fuere, proferrem publice, quid? Quid fieret illi misero? Nihil certe foret miserius. Prospicere videor, qua mente uterque tam familiariter
245
de meo corio inter se ludere sibi permiserint. Voluit Aurelianensis homini suo invidiam conflare de loco Tertulliani, cum diceret eam emendationem et expositionem obstitisse mihi, ne haereticarum partium transfuga fierem. Reicere in illum contendit alter onus istius invidiae praedicando per illam potius persequutionem quam eo nomine pateretur factum esse, ne cupido me incesseret eius religionis capessendae, quae studiorum libertati adeo iniquam se praeberet. Tales habere amicos nihil moror, qui reapse sunt inimicissimi. Sed haec alias.De Testamento Muhammedis6 tecum pugnare nolo. Operio7 iam nostro rescribo, cui velim meas reddas, et, si per te licet libet, heic amplissimo Bignonio8 plurimam impertire salutem, et gratissimas agere gratias pro missitatione Lexici Spelmani9, de quo nihil rescieram, nisi hoc tantum ab authore adornari.
Vale.
Divione, VI nonas Aug. M.D.CXXX.