Nobilissime vir, amicorum optime,
Non fuit mihi sane animus abeunti Lutetia Aureliam ultra ire, cum graves, ut Lutetiam cito redirem, haberem causas: maxime vero cum memoria conversationis tuae animo meo occurrebat, dici certe non potest, quanto tenebar desiderio ad te redeundi. Et si consuetudinis tuae suavitatem tam bene fruendo cognovissem quam carendo, sine dubio hoc iter meum aut distulissem aut potius, quo brevior ad te patuisset reditus, non suscepissem tam longum. Sed me in hac sollicitudine versantem constantia animi tui solabatur: sperabam enim fore, ut licet disiunctus essem a te, animus tamen in me tuus incorruptus maneret neque languesceret intermissione consuetudinis nostrae, quin etiam magis ac magis cresceret, cum vicissem constantem animi mei in te promp(ti)tudinem etiam absentis esses cogniturus. Quod ut me sperare par est, ita co(mi)tas ingenii tui hoc a te requirit, ut a quo amaris tantopere, eum invicem omni benevolentiae genere prosequaris. Ego beneficia tua colam memoria sempiterna et eo me non solum officii fructum, sed etiam pietatis laudem semper quaesiturum profiteor. Caeterum de ratione itineris nostri haec habe, iucundum illud nobis contigisse: nam Aure(lia) Salmurium usque flumine descendimus et in praetereundo multas lustravimus civi(ta)tes egregias,
250
sitas ad ripam Ligeris. Arces quoque perelegantes vidimus: nam arx (Cham) boriensis - Chambour gallice - a Francisco primo2 condita tanta gaudet magnificen(tia) aedificii, ut multorum sane iudicio Fontembellaquium superet, si enim amplitudinem eius spectes, tot in se cubicula, quot annus dies continet; si vero loci am(oeni)tatem, tanta undique est camporum sylvarumque amoenitas, ut tota illa regio non i(m)merito hortus Galliae a geographis appelletur. Altera arx - quae Amboyse vocat(ur) etsi nec splendorem habet nec gratiam parem est tamen, ut putant, totius Galli(ae) firmissima; praeter quod ipsius naturae beneficio mirum in modum est munita, rupes, super quam aedificata arx, una tantum ex parte aditum praebet eumque diffici(lem;) caeterae abruptae sunt et inviae. Sunt et alia, quae merentur scribi, sed nunc studio omitto fusius proxima occasione scripturus. Quia vero ad decimam quartam Septembris certis de causis Salmurii substiturus sum, rogo, ut me de valetudine tua certiorem reddere tanti putes; nam ad voluptatem, qua hic fru(or), nihil aliud adiici posse videtur, nisi ut omnia prospera quam celerrime de te audi(am). Reddam vicem, si reposces, reddam, etsi non reposces.Vale amicorum optime, et me tui amantissimum redama.
Salmurii, die 21 Aug. A.D. 1630.
Nobil. Tuae ad quaevis officia promptissimus Georgius de Conari Slup(ecki.)
Faitez, je vous prie, mes très humbles recommendations à madammoiselle vostre femme et à madammoiselle Cornelia3.
Adres: Nobilissimo Viro Hugoni Grotio Amico meo optimo Lutetiam Parisiorum.