Literis tuis, vir clarissime, et dignissime Camerario nomine, gratis duplici causa,
265
et ob memoriam mei et ob ea, quae nuntiabant, respondere non ex proposito distuli, sed quia, dum materiam dignam, quae scriberetur, exspecto, diem de die traxi neque sane eam nisi nunc demum nactus sum. Adeo varii inconstantesque rumores de rebus Italicis suspensos nos tenuere, quae nunc velut scissa nube in pacem erumpunt praeeuntibus induciis in sesquimensem, qui medio Octobri est exiturus.Per earum leges et oppidum et castellum Casalis in Spinolae2 sunt potestate, jam sane eo redacta, ut defendi cum bona spe vix possent. Haerent velut in ultimo margine possessionis Galli arcem - ea a castello alia est - retinentes, sed ita ut hanc quoque, ni pax coƫat, dedere debeant exeunti Octobri. Adjectum quidem velando malo, ut intra postremos dies Octobris quatuordecim regi Galliae tentare liceret suppetias arci, sed ejus rei spes nulla est aut tenuis. Ita omnis exercitus, morbis, fugis, etiam promiscuis missionibus exhauritur. Spinolae morbus animum multis sustentat, sed quaecunque ad arcis obsidium aut oppugnationem sunt necessaria ita ipsius diligentia provisa sunt, ut ne morte quidem ipsius, si forte eveniat, turbari posse videantur3. Mantuam ipsam jam non ultra caesarei teneant, sed arcis Mediolanensis praefectus Hispanus4, haud dubie id agente Hispano rege5, ut pignus habeat pacis non coiturae, nisi suarum rerum post tot impendia habita ratione. Nam Colaltus6 mirum quam ad pacem aut inducias festinabat impulso jam caesare7 et uxoris8 precibus et principum Germanorum auctoritate, ne victoria in Nivernensem9 inclementius uteretur. Non parum et ad has res et siquid praeterea aequi in Germania speratur-nam de Palatinatus inferi restitutione spem hic magnam video, addunt alii et de Megalopolitano Ducatu - contulerunt regis vestri10 arma pro summa ipsius prudentia ac fortitudine semper prospera. Tantum nuntiatum heic nuper ipsius periculum, nescio an rem in majus augente fama, memorem me fecit illorum Lucani versuum:
Cum tot ab hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis Saevitia est voluisse mori11.Hoc ex hac pace Italica mali praevideo, quod Gallici nominis respectus trans Alpes perit. Nam Mantuanus12 non dubium habetur, quin pacem redemturus sit Gallici foederis derelictione: Rhaeti serviunt, Helvetii nutant, ipsa jam Geneva deliberat, an non Caesaris amicitiam Gallica potiorem habere debeat. Siquid ibi perit libertati Europae, id in Septentrione regis vestri virtute ac fortuna sarciri potest. Nam pacem, quam Christiani omnes optare debemus, inter tot infestos nisi armis sperare non datur.
Vale, vir doctissime, et nostri memor vive.
20 Septembris 1630.
Tuus omni studio
H. Grotius.