eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1464. 1629 december 28. Aan Willem de Groot1.

    Ex literis, quas scriptas a te, mi frater, 17 Decembris suo tempore accepi, video publica apud vos negotia incerto esse in statu. Neque hic sunt certiora. Frater regius2 adhuc extra fines et de reditu spes tantum. Mantua premitur difficili posthac sociorum ad urbem aditu. Sed hyems et amnium incrementa sperantur. Nec deest imperatrix3, Mantuana et ipsa e domo, preces suas et consilia ad pacem interponere. Eodem laborant pontifex4 et Sabaudus5; et dum plena pax tarde procedit, cuditur temporaria. Sed de cujus conditionibus aut non convenit in hanc diem, aut siquid convenit premitur, ut majore cum gloria signis Francicis per Alpes late volitantibus transigatur. Cardinalis6 se itineri parat. Ut pax cum Hispano rumpatur, frustra esse arbitror, qui sperant. Omne hoc bellum est loco circumscriptum, ut nostrum quondam Iuliacense. Nec qui a Palatino7 huc missus est, ut res Germanicas commendet, quicquam proficit.

    A Barlaeo literas8 accepi, quibus me rogat, ut id faciam quod jam feceram et de quo jam literas a me habet. Caeterum ut praemium ei decernatur et opto et annitor, sed frustra. Quid mirum, cum et meus de Iure belli et pacis liber9 inhonoratus ut ἅμισϑος fuerit? Nolunt a segregibus quicquam tractari quod ad sacra ullatenus accedat. Ergo quiescendum erit, aut honos sperandus a Deo et paucis bonis.

    Richerius10, quem mecum vidisti, accitus nuper est ad cardinalem. Ibi formula illi proposita, qua poenitentiam testetur eorum, quae prout sonant multos offenderint, seque et sua subjiciat judicio non tantum ecclesiae catholicae, sed et Romanae Sedis, ut magistrae ecclesiarum infallibilis. Metuit malum, signavit. Quid

    148

    ni cum Archiepiscopus Rhotomagensis11 tantundem nuper fecisset? Ita mos fit ex usu vertere dogmata. At non tales illi a quibus nos Christianum nomen accepimus.

    De Africanis regibus12 siquid tuo commodo expiscari potes, fac nos participes et caetera nostra, ut semper soles, commendata habe.

    Lutetiae, 28 Decembris 1629.

    Parentibus, tuae13, tuis, nostris felicia omnia, etiam in annum, imo in annos sequentes.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 823.
    2 - Gaston, hertog van Orléans.
    3 - Eleanora Gonzaga, met wie Ferdinand II in 1622 in tweede echt gehuwd was.
    4 - Urbanus VIII.
    5 - Carl'Emanuele, hertog van Savoye.
    6 - De Richelieu.
    7 - Frederik V van de Palts, de Winterkoning.
    8 - Nos. 1365, 1373 en 1397; voor Grotius' antwoord zie no. 1454.
    9 - In 1625 bij Nic. Buon te Parijs verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    10 - Edmond Richer, die met zijn reeds in 1611 verschenen boek: De ecclesiastica et politica potestate zoveel stof had doen opwaaien; zie Avenel, Lettres du Cardinal de Richelieu III, p. 496, n. 3.
    11 - François de Harlay (1585-1653), aartsbisschop van Rouen van 1616 tot 1651.
    12 - Naar aanleiding van een verzoek van Wilhelm Schickard; zie nos. 1437, 1440 en 1370. Over Schickard zie no. 1366, p. 10 n. 7.
    13 - Alida Graswinckel.