eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1552. 1630 oktober 20. Aan G.J. Vossius1.

    Et tuis ad me literis, amicorum optime, unice sum delectatus, ut soleo, et quas ad Salmasium2 miseras illico cum meis ad ipsum ferendas curavi. Et ego et uxor ei, cum primum de hoc negotio3 sermones enati essent, praediximus ea omnia, quae ab Aristarcho sacro4 evenerunt. Fortis est et facile se solatur literarum conscientia Salmasius. Nuper totus senatus parlamenti Divionensis ad regem5

    282

    preces admoverat, ut eum sibi habere collegam liceret patre6 parato ei suam dignitatem transcribere. Sed ὁ σφϱαγιδοφύλαξ7, homo ubi vel nomen religionis increpuit asper et inexorabilis, dixit se prius regni statum in maxima pericula daturum quam ut se conscio huguenottus ad id honoris irrepat. Vides, ut ubique animus veri amans et servitutis impatiens dominis obstet.

    Non tantum apud illum poterunt haec mala, ut non de ecclesiastica antiquitate optime mereatur, cujus argumenti quod sub manus sumserat opus supra spem crescit mira et ne ipsi quidem satis cognita eruditionis ubertate8. Multa in illum inclementer dixit Petavius9 in accessione Uranologii10 et Iuliani11, ad quae me quoque auctore constituit non ordine respondere, ne obtineant quod velint, si illi meliora ex manibus extorqueant, neque maledicta maledictis totidem ulcisci, sed ubi ejus quod tractat argumenti series permiserit, res rebus opponere et posteritati judicium relinquere, uter plura, uter felicius legerit.

    Cornelius noster12 totus est in utroque tuo oratorio opere: majus13 legit, minus14 ediscit. Tu ita omnia cum pulvisculo collegisti, ut nihil mihi dicendum relinquas. Puto brevi iturum ad te generosum juvenem Georgium Slupeckium15, cujus suavissimos mores et flagrantem ad optima animum ita exosculor, ut quem tua commendatione nosse coepi, eum tibi nunc vicissim commendare audeam. Quod de me optas pro eo tibi gratias debere me scio; duo nescio, an mihi id expediat et, si expediat, an passuri sint qui nunc regnant. Scis nobis in bonorum amicitia et in libris esse patriam.

    Ego, mea, meique te cum matrona16 ac liberis salvere jubemus non tralatitio more, sed quem jam olim nosti affectu.

    Lutetiae, 20 Octobris, 1630.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 100.
    2 - De Franse filoloog Claude de Saumaise.
    3 - De kwestie van Salmasius' benoeming te Leiden, die in 1631 een feit werd.
    4 - Daniel Heinsius, schrijver o.a. van Aristarchus sacer, sive ad Nonni in Johannem Metaphrasin exercitationes. Lugduni Batavorum 1627; Heinsius heeft zich tegen Salmasius' benoeming in Leiden fel verzet.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Bénigne de Saumaise (± 1560-1640), heer van Tailly, Bouze, Saint-Loup; hij was lieutenant particulier in de kanselarij van Sémur en raadsheer in het parlement van Bourgogne.
    7 - Michel de Marillac, garde des sceaux; zie over hem III, p. 53 n. 11.
    8 - Salmasius' In Eliberini Concilii Canones, atque universam Priscae Ecclesiae Ritualem Historiam Commentarius, dat nooit verschenen is; zie Papillon, Bibliothèque des Auteurs de Bourgogne, II Dyon M.DCC.XLV, p. 282 no. 10. Vgl. Salm. Epist. Liber primus, p. 32 no. XIV, aan G.J. Vossius dd. 13 aug. 1629.
    9 - Denis Petau; over zijn strijd met Salmasius zie diens brieven van deze tijd.
    10 - Petau's Vranologion, sive Systema variorvm avthorvm, qvi de sphaera ac sideribvs, eorvmque motibvs Graece commentati svnt was kort tevoren te Parijs verschenen; zie De Backer-Sommervogel, Bibliothèque de la Compagnie de Jésus VI, kol. 597 no. 28.
    11 - Zie no. 1545, p. 271 n. 1.
    12 - Vgl. no. 1547, p. 275 n. 2.
    13 - Vermoedelijk Ger. Joh. Vossii Partitiones oratoriae sive rhetorices contractae, libri quinque. Lugduni Batavorum 1621 of een der latere drukken. Eveneens te Leiden was nl. in 1627 de editio altera castigatior verschenen, die, evenals de tweede druk van 1622 te Leiden, de titel droeg: Gerardi Johannis Vossii Rhetorices contractae, sive partitionum oratoriarum libri V. Ex Decreto Illustriss. ac Potentiss. Hollandiae & Westfrisiae D.D. Ordinum in usum Scholarum eiusdem Provinciae excusi; zie Petit, Bibliogr. Lijst, p. 166, no. 9 b.
    14 - Gerh. Joh. Vossii Elementa rhetorica, oratoriis ejusdem partitionibus accommodata; inque usum scholarum Hollandiae et West-Frisiae emendatius edita; nunc vero interpretatione Graecarum vocum, quae in iisdem occurrunt, aucta. Lugduni Batavorum 1626; zie Petit, Bibliogr. Lijst, p. 170, no. 15.
    15 - Zie no. 1396, p. 52 n. 7.
    16 - Elisabeth Junius; zie III, p. 161 n. 9.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]