eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1562. 1630 november 29. Aan Willem de Groot1.

    Literas 18 Novembris, mi frater, ad me datas legitimo tempore accepi, quare quanquam deceptus aliquoties eandem viam experior, praesertim cum in celeritate non tantum sit momenti.

    Vides aliud Tileni scriptum vehemens, sed vehementi oppositum2. Dabis statim Medio3 qui faciet, quod ex usu videbitur ut ad ipsum quoque scribo.

    Annonae incensum pretium hic quoque non uno in loco turbas dat, sed quas spes est prudentia magistratuum quieturas.

    De Halsio4 gaudeo, cujus rebus haud melius reperio consilium, quam ut alicubi apud Antipodas prima et lucrosa faciat artis Hippocraticae experimenta, ne fiat ἐτώσιον ἄχϑος ἀϱούϱης.

    Comites Hohenloii5 hic sunt et me accesserunt. Viderunt hac aestate Campaniam et Picardiam regiones magis vacantes a morbo. Vere cogitant videre transligerina ad Oceanum usque Xantonicum et mediterraneum mare.

    Hic durat et gliscit cardinalis Riceliaci regnum frendente regis matre6. Princeps Condaeus7 post septenne exsilium in aulam revocatus, etiam Vitriacus8 Anchoritani confossor, eoque reginae matri semper invisus. Marillacus9, qui custos sigillorum fuit, Lisiaci nunc in Normannia - nam eo translatus est Cadomo - arctis satis custodiis et obsesso aditu tenetur; frater ejus10 creditur, nisi quid gravius, exuendus praefectura Viridunensi, donanda Toirasio11 optime sane merito de Gallia, ut qui fuerit et Redensis Insulae servator et Casalis fidus hactenus custos. De Italicis rebus certiora exspectamus incertis ad hunc diem rumoribus.

    Vale, frater optime, et saepe me de rebus publicis, tuis, meis fac certiorem.

    29 Novembris 1630.

    Rogo parentes, conjugem tuam12 et amicos meo salutes nomine.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 835.
    2 - Tilenus' Antidote of Teghen-Gift, Teghen de Missive der Leeraren ende Professoren eenigher Kercken ende Schoolen in Zwitserlandt ende van Geneve aende Professoren tot Leyden; Knuttel, Pamfl. no. 4164.
    3 - Schuilnaam voor Johannes Wtenbogaert; zie III, p. 117 n. 9.
    4 - Zie no. 1486, p. 174 n. 6.
    5 - Zie no. 1514, p. 223 en n. 10 aldaar.
    6 - Maria de Medici.
    7 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    8 - Nicolas de l'Hospital (1581-1644), markies, later hertog, van Vitry. Als kapitein van de lijfwacht vermoordde hij in 1617 de gunsteling van Maria de Medici, Cosme Jean-Baptiste Concini, maarschalk d'Ancre (geb. 1575).
    9 - Michel de Marillac; zie III, p. 53 n. 11.
    10 - Louis de Marillac; zie eveneens III, p. 53 n. 11.
    11 - Jean de Saint-Bonnet, seigneur de Toiras: zie no. 1545, p. 271 n. 6.
    12 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]