Deinceps ad te scribenti non ingenium in numerato, sed verba et sub clave esse debere video, nec spargenda amplius, ut ante solebam, sed parcente manu eroganda. Apparet enim qui Opitio2 assentiaris silentium interpretanti studiorum reverentiam, parem quoque tuis haberi velle honorem nec passurum, nisi aegre tibi fieri quod alteri non faciundum iudicaris. Nempe qualem exhibes brevitatem, exigis et ipse talem. Utar itaque lege, quam uterque vestrum praescribitis; ille nihil, tu pauca scribendo. Et levissime quidem erga illum defungar, cui ut respondeam tacere satis est. Tu vero, cui aliquid reddendum est, curam etiam iniicis de solvendi modo, utrum ad mensuram eandem etiam pondere paria facere tenear. Ut enim tua aurea sunt, mea ex aere, nisi pluribus congestis, monetae, quam credidisti, pretium ac vim aequare non potero. Sed quum cogito verbosum esse hoc negotium, subit etiam non minus esse verba, quae levissima sunt, imo etiam magis. Praeterea quantum eorum numero detraxero, tanto plus apud te ponderis et gratiae habebunt pauciora, quia vel silentio meo contentus esse poteras, imo sic te magis honorari censeres. In pauca igitur contraham.
Gaudeo Opitii iudicio tuoque amore. Nam nisi amares me, non illud probares. Et nisi probares, non iudicasses. Scis tamen, quam iniqui plerunque iudices alienae sint existimationis, qui favent vel aemulantur. Quid qui amant vel oderunt? Profecto nisi essent qui me iniuste carperent, haud magnopere curarem esse qui me laudarent. Et si hi quoque immerito id faciunt, iuvat tamen habere me quod opponam illis meis reprehensoribus.
Quaerebam prioribus meis, quis esset Iohannes Weitzius Grottensis3, qui ad me scripsit, cuique respondi litterasque tibi misi ad eum curandas. Tu nihil ad
328
haec, credo verborum nimis parcus, aut parum otiosus, vel etiam oblitus; nisi verius sit te meas non recepisse.Non addam plura, ne videar tuae legis immemor aut exempli tui parum fidus imitator nimisque porro garrulus ac tuorum studiorum minus reverens.
Vale, ὦ φιλάτη ϰεφαλὴ4 meque, si mereor, amare ne desine.
Divione, pridie Idus Februarias, MDCXXXI.