De Amstelodamensi negotio2, amicorum summe, et audiveram jam et puto rem talem esse de qua deliberare non debeas. Est enim urbs omnium, quae usquam sunt, commerciis florentissima nec minus gubernantium prudentia felix. Huic a te adferri, quod desideratur unum, literarum decus et illis fortunatum erit et tibi tuisque posteris gloriosum. Commoda, quae tibi afferuntur talia sunt, ut vix alibi reperiri possint: et audio addi filio3 ea, quae viam ejus profectui sternant. Multum refert tantae civitatis ut et tua institutione et filii tui exemplo discat juventus, quae vera sit studiorum ratio, quae pietatis cum civilibus officiis conjunctio. Impedimenta, quae adferre Lugdunenses volunt, ridicula sunt. Cum exemplis appareat jus esse oppidis singulis virorum eruditorum opera extra illa scholae rudimenta uti, quis est, qui de loco quicquam ipsis imperare aut vetare possit? Vana haec sunt invidiae reperta.
361
Ut ad negotium illud, de quo scripseras, veniam, sunt in hac urbe tres fratres Slupeckii4, quorum primus et ultimus tui causa Amstelodamum se conferre constituerunt, quod et alias, ubi fama percrebuerit, facturos credo. Medius - is est Christophorus - cogitat Italiam et Constantinopolim, et utro prius sit iturus dubitat ipse. Legatus Gallicus5 jamjam itineri imminet ita, ut Slupeckius iste paratus non videatur futurus, ut cum eo suscipiat iter; credo nec supplicare volet, ut ejus in comitatum recipiatur. Venetiis abunde occasiones commode navigandi suppetunt. Et ipse magis etiam quam ante confirmatus in studio pro Romana religione frequenti cum Iesuitis consuetudine neque amici remedium adferre possumus, quia non tam argumentis se tuetur quam praefracto nihil audiendi proposito. Medicus ille6, cujus meministi, non una it, sed apud maximum natu manet. Haec sunt quae significare hactenus potui. Ab Oomsio7 ex quo ad te de ea re scripsi8, accepi nihil; ipsius est scire, cui literas commiserit, ego in explendis amicorum desideriis nunquam ero negligens.
Salutant te tuamque9 ac tuos omnes nostri omnes utque migratio haec feliciter eveniat, summopere Deum precantur.
16 Martii, 1631.
Tuus omni officio
H. Grotius.