eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1662. 1631 juli 24. Aan Willem de Groot1.

    Quod, mi frater, Schickardi2 viri optime merentis curam geris, rem facis dignam tuo in literas studio. Vellit et Cordesius3 mihi aurem tum de Drusianis libris4, qui ipsi desunt, si forte Lugduni aut Franekerae reperiri possint, tum de illis bibliis ex hebraeo in Hispanicum versis, quae Amstelodami prostant quasi Ferrariae edita5. Matrimonium Golio6 ut felix sit, ex animo voveo.

    Pacem in Italia certam puto, quandoquidem solenniter investitura utriusque ducatus episcopo Mantuano7, sui Principis8 legato, data est Viennae praesente Hispani legato9 et Guastalli filio10. Copiae, quae inde venturae sunt, dicuntur in Germania augere imperatoris11 copias.

    Hic odiis in cardinalem12 novum alimentum accepit regina mater13 vili

    425

    habitu elapsa in Hainoviam Avennas cum Capellam in Galliae limite paulo antequam eo adventaret ei eripuisset senex praefectus14 ab aula eo missus, cujus ipsa filium15 suorum consiliorum adjutorem secum habebat et ubi haec spes fefellerat in Belgicam comitem sibi traxit. Videntur pro ea molituri aliquid generi omnes, quibus se addent Bavarus16 et Lotharingus17 supra sexus miserationem et affectum necessitudinis privatis accensi causis Anglus18 triumphatum se dolens, Sabaudus19 memor quam prope exitium fuerit, Hispanus20 cum imperatore pecunias et nostris et Sueco21 subministratas ulturi. Nobilis vir a matre regis cum literis et libello accusatorio in cardinalem ad parlamentum missus decreto ejus consessus liber abiit literis et libello duntaxat ad regem missis22. Quaeritur jam, an qui a matre regis et haerede regni23 accusetur24 et huic et illi pernitiem struere, nomine regio defendi possit, quominus de eo cognoscatur. Verum ego prius sica quam judicio rem terminatum iri auguror; nec abstinet cardinalis omnia tutelae suae praesidia quae potest circumdare, auctus quasi invidiae satis non esset Britanniae Armoricae praefectura. Utinam plebs in Delphinatu et Provincia ita quieta sit et rebus praesentibus contenta, ut non inde paratum sit bello fomentum. Rex ipse abiit in Picardiam tutandis finibus viso hic cardinali Sabaudo25, quem Riceliacus domi et blanditiis demulcere studuit seris, ut multi credunt, malagmatis post tam gravia vulnera ei domui partim inflicta partim intentata. Vix credas quam hic omnia in fermento sint. Nostrae induciae metuuntur hic magis puto quam sperare eas audeant, quos belli pertaesum est. Tamen regina mater, si poterit, eos promovebit, vel ut majora auxilia impetret a non occupatis.

    Vale, mi frater, nostri semper memor, cum tua26, tuisque et nostris omnibus. Comites Hohenloios27 adhuc a circuitu Galliae exspectamus.

    Lutetiae 24 Iulii 1631.

    Heri rex ad se acciverat proceres parlamenti. Ibi ex his, quae nunc necessitas imperavit, retro argumentum trahens dixit apparere nunc, quod pridem praevidisset, matri suae et fratri connexa fuisse cum Hispano consilia. Cardinali non alios inde velle quam quibus ipse et res Galliae prosperae displicerent. Ideo praesidem 1e Iay28 a matre sua rejici - nam et ad hanc rem libellus missus est -, quod

    426

    cardinalis beneficiarius, id est regi fidelis esset. Plane suam a cardinalis causa nulla in parte volebat separari. Sed ea res et animi regum sunt στϱεπτά.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 840.
    2 - Wilhelm Schickard; zie no. 1366, p. 10 n. 7.
    3 - Jean de Cordes; zie no. 1575, p. 315 n. 7.
    4 - Zie over Johannes Drusius en de hier bedoelde boeken no. 1575, p. 315 en n. 8 aldaar.
    5 - Zie Antonio Palau y Dulcet, Manual del Librero Hispanoamericano Bibliografía General Española e Hispanoamericana desde la Invención de la Imprenta hasta nuestros tiempos con el Valor comercial de los Impresos descritos Tomo Segundo B 21527-38298 Barcelona Librería Anticuaria de A. Palau 1949, p. 213 nos. 28942-28944.
    6 - Jacob Golius; zie III, p. 408 n. 9. Golius was - blijkbaar in 1631 - gehuwd met Rensburg van der Goes.
    7 - Vincenzo Agnello Soardi, van 1620 tot zijn dood in 1645 bisschop van Mantua.
    8 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    9 - N. de Ribera Armendáriz, marqués de Cadareyta.
    10 - Waarschijnlijk Cesare II Gonzaga (1592-1632), oudste zoon van Ferrante II Gonzaga, hertog van Guastalla; zie III, p. 282 nn. 4 en 5.
    11 - Ferdinand II.
    12 - De Richelieu.
    13 - Maria de Medici.
    14 - René du Bec, marquis de Vardes et de la Bosse, gouverneur van La Capelle.
    15 - René du Bec, marquis de Vardes, volgde zijn vader als gouverneur van La Capelle op. In 1636 moest hij de sterkte aan de Spanjaarden overgeven, waarop hij zich naar Sedan begaf. Hij werd ter dood veroordeeld, doch kreeg toestemming van Lodewijk XIII om in Duitsland te gaan dienen.
    16 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    17 - Karel, hertog van Lotharingen (1604-1675).
    18 - Karel I, koning van Engeland.
    19 - Vittorio Amadeo, hertog van Savoye.
    20 - Philips IV.
    21 - Gustaaf II Adolf.
    22 - Zie Julia Pardoe, The Life of Marie de Medicis, Queen of France, consort of Henri IV, and regent of the kingdom under Louis XIII. III London 1890, p. 267.
    23 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII.
    24 - Nl. De Richelieu.
    25 - Maurizio van Savoye (1593-1657).
    26 - Alida Graswinckel.
    27 - Wolfgang Otto en Ludwig Kraft; zie no. 1388, p. 41 en n. 2 aldaar.
    28 - Nicolas Lejay.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]