eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1663. 1631 juli 24. Aan M. Bernegger1.

    Et literarum tuarum conspectus, Berneggere doctissime, per se mihi suavis est eritque semper et quoscunque ad nos allegas gratissimi, tum quia tua commendatio apud omnes literarum amantes maximum habere pondus debet, tum quia tale est judicium, ut quos amas, ab omnibus amari sint dignissimi. Etiam pro transmisso libello de actis in Ratisbonensi Conventu2 gratias ago. Ostendi et eruditis et rerum civilium peritis, illi dictionis elegantiam laudant, hi exactam cognitionem eorum, quae et multos latent et scitu non Germanis tantum, sed et vicinis sunt dignissima.

    Iustini tui editio3 omnes bene ut procedat optamus, ut deinceps caeteros quoque habeamus historicos pari nitore, qui profecto tantus est in illa editione, quantus ubique in scriptis tuis apparet.

    Veteri et optimo amico Lingelshemio4 omnia precor quae evenire possunt solatia.

    Est hic Venator5, quicum eo libentius fabulor, quod vestrum utriusque mentionem saepe faciendo animum mihi dulcissimo sensu commovet.

    Vale, vir praestantissime.

    Lutetiae, 24 Iulii, 1631.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 104; Grotii et Berneggeri ep. mutuae, p. 49. Antw. op no. 1640.
    2 - De comitiis electoralibus Ratisbonae celebratis anonymi autoris epistola. Lectione et memoria digna. MDCXXXI. De autor anonymus was de Duitser Christoph von Forstner (1598-1667), achtereenvolgens in dienst van graaf Kraft von Hohenlohe en Eberhard III hertog van Würtemberg (1633-1674; geb. 1614); zie met betrekking tot laatstgenoemde no. 1387, p. 40 n. 9.
    3 - In 1631 verschenen onder de titel: Iustini in Historias Trogi Pompeii epitomarum editio nova, accurante Matthia Berneccero: in qua quid praestitum sit, aversa pagina docebit. Argentorati. Sumptibus heredum Lazari Zetzneri.
    4 - G.M. Lingelsheim.
    5 - De Duitse dichter Balthasar Venator; zie III, p. 300 n. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]