444
Filii tui2, vir amplissime, ea est probitas, ea diligentia, id excitatum ad omnia honesta studium, ut, quicunque virtutem ac literas amant, non possint non se ipsi conjunctissimos existimare. Quare parce credere rogandum, ut si quid possim, faciam ipsius causa, quem mihi et sua et patris amicitia commendat. Neque id pro beneficio haberi velim, quod et externis et leviter notis praesto, imo, ut verum dicam, mihi ipsi. Mirifice enim delector sermone adolescentium, in quorum animis video illum optima quaeque discendi appetitum, quem in me pari aetate fuisse memini. Verum id dolet, quod ei, cui prae caeteris bene cupio, non etiam supra caeteros utilis esse possum.
Quod ad res patriae attinet, sunt eae sane prosperae captis aliquot centenis supra quater mille hostium cymbis aliisque navigiis, quae leves machinas complures singulae tulerant, prope septuaginta3. Destinatum ipsis exscensum ad Clunderam tum alia argumenta ostendunt tum conatus marchionis Sanctae Crucis4, qui cum exercitu terrestri jam in Princelandiam, qua ad Clunderam terra iter est, pervenerat suas cum illis vires juncturus, ni res sequius evenisset. Exitum habuerant ab Antverpia felicem et in Scaldim prope Tolam pervenerant non ab initio Scaldi usi, quod cur fieri non potuerit, recte vides, sed per plana atque inundata Flandriae vecti Saftingam usque; ubi ad alvei, qui ibi est, ripam utramque tormentis collocatis naves nostrorum bellicas retro egerant. Verum paulo progressis ulterius tertia ferme pars navigiorum vadis, quae minus habebant explorata, adhaesit atque ita tempus datum est nostris et a Bergis ad Zomam et ab ipsa Zelandia mittendi naves bellicas milite etiam instructas, quae illos undique circumsilirent. Neque tamen sibi defuere hostes, sed densis utrinque globorum jactibus certatum est a prima face ultra noctem mediam, cum crassa nebula conspectum hostibus simulque navalis aciei ordinem, quo se egregie tuebantur, disjecit. Accidit res mira, ut bis mille quingenti ab uno nostrorum milite caperentur. Nam cum rebus jam deploratis in Vosmariam terram se jecissent inermes nec aliud quam trucidationem ab efferatis tanto periculo agrestibus exspectarent, equiti uni forte oblato se dedidere omnes, apud quem jura belli valitura rebantur. Is actos pecorum ritu ad principem5, qui Bergae erat, duxit; cumque saepe percunctanti principi, quot essent capti et a quibus, et numerum et a se captos uno ac nunc a duobus a se in id ministerium delegatis militibus asservari eos dixisset, fidem non reperit, donec numerati omnes sunt et ipsis fatentibus rei veritas patuit. Vellent jam Zelandi suarum insularum securitati supplicio captorum consuli ex eo jure, quod hactenus mari atque amnibus valuit; sed et tempus interpositum et ingens numerus ac principis clementia, quo inconsulto saeviendum fuerat, si tamen saeviendum fuerat, vix id impetrari patientur.
Vale, vir praestantissime. Uxor e patria redux tuae matronae6 se commendat Deumque oramus pariter, tuos omnes ut sospitet.
11 Oct. 1631.