Recte me valere et tuto satis hic morari dignum, mi frater, nostra caritate duxi, tibi ut significarem.
Quid faciendum mihi sit, deliberabo, ubi solutus erit Conventus. Siquid ad me curandum erit poterit aut per Vossium aut Utenbogardum2 fieri, sed malim per amicos, si tamen sine nimia mora id fieri potest, curari quam per tabellarios, ne illis oneri sim nolentibus a me quod impendent repetere.
Scripseram3 ad patrem optare me, ut huc mittatur scripta manu Vanheuvelii praefatio ad Cornhartii opera4, quam Michaeli Mireveldio5 legendam dederam. Ad affinem vero Reigersbergium6 ut mittantur mihi literae commeatus a rege Galliae7, cum indusiis, collaribus et linteis πεϱιχειϱιδίοις, quibus omnibus
477
opus habeo. Horum omnium cum nihil acceperim, facio quod soleo, ut rerum mearum curam tibi mandem.17 Decembris 1631.
Parentibus me commendo rogoque, ne grave eis sit supra liberorum meorum8 curam etiam Christianum9 nostrum ad tempus aliquod secum habere. Dabit spero Deus, ut gratus sit.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.