Scripsit ad me, frater optime, legatus noster Langeracius2 non scripturus forte, si scisset, quo loco nunc sunt res meae. Scripsit tamen non mea, sed sua causa. Rogat enim, ut faciam quod nunc ego facere non possum, nisi quomodo pleraque mea soleo tua opera: ut horter filium ipsius3 simulque Bilandium4 in Galliam ut veniant transigendis negotiis ipsius domesticis. Conqueritur Bilandium a se esse alienatiore animo nec causam se scire, nisi forte quod rebus suis urgentibus acrius interdum ipsius diligentiam excitarit. Valde, ut video, desiderat cum ipso colloqui et, quanquam causas non exprimit, tamen facile eas divino. Scit enim ille secreta domus et multa sunt, quae in astra spargi non debent. Tu, qui isti familiae semper fuisti addictissimus, rogo, ut hac in re quod ego facturus fueram facias et filium patri, ministrum hero suo concilies. Beati pacifici5.
Vale, frater optime.
23 Decembris 1631.
Si quid de vestibus, quas uxor misit6, intellexisti, fac me gnarum. Heuvelii praefatiunculam7 nondum accepi. Medius8, puto, perendie aut statim post eum diem ad vos advolat.
480
Patrem9, matrem10, uxorem11 tuam sororemque12 rogo pro me salutes.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.