Literas, quae aberraverant, mi frater, recte ad te pervenisse sane gaudeo. Indiculus quaestionum rabbinis proponendarum2 per oblivionem exciderat, cum eas signarem. Sed eundem in literis ad fratrem Reigersbergium3 eodem tempore misi rogans, ut tibi traderet et errorem meum excusaret.
Meas quod res attinet, primam habebo rationem ejus libertatis, quae potissima est circa sacra; nec ullus princeps de me advocando voluntatem significavit, qui non eam large promitteret, tum caetera opimiora aliquanto quam hic aut habui aut sperare possum. Deus nobis salutaria aspiret. Ego nemini supplicabo.
In Germania, ne ignores, imperator4 multis utitur proceribus qui ex Augustana formula sapiunt, in consilio suo, in senatu Spirensi, alibi. Bachovius5 ϰαλβινιϰώτατος palam docet Heidelbergae jus civile sub Bavaro6. Cur ergo nobis locus non sit, quorum sententiam omnes Academiae Augustanae professionis
158
probarunt damnata Dordrechtana synodo? Nam πανταχουσιαστιϰὸν δόγμα doctissimorum animus dudum elabitur.De catalogo Golii7 puto scripsisse me acceptum mihi pergratum munus et editionem moliri Gabrielem Sionitam8. Phaenissae9 an non alibi edi possunt? Nam Iansonius10 affirmavit habere se Graecos typos, quibus usurus est ad editionem de Iure belli ac pacis11. De Institutionibus12 et lite13 eventum exspectabimus. Salmasio14 optime volo ut debeo. Miror, quid Arsenium15 ab Heinsio16 diduxerit. Sunt qui sperant moderatis Salmasii consiliis inflexum iri Rivetum17, alii contra metuunt. Tilenus18 quotidie Casauboni ad se literas reflagitat, et est, ut scis δεινὸς ἀνὴϱ τάχα ϰεν ϰαὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο. De Smoutio19 nihil miror, nisi quod tam sero. De Normannico jure inquiram ex libris et gnaris, et velim sciat generosus juvenis20 me omnia facturum, quae ipsius ex usu sint. Frater regius21 quo minus veniat, impedimento est quod edicta de aucta ipsi re et praefectura nondum in parlamento probata sunt. Tendit ad Casale cardinalis22 egregio cum exercitu. Spinola23 laborat ut transitus claudat. De pace fervet actio et, quantum video, nostras inducias praecursura est, quod si habeant Galli satis actum sibi existimabunt.
Vale cum amicis omnibus.
Lutetiae 24 Ianuarii 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.