Vir reverende,
Et literas priores meas2 et observationes, quas scripsit de Dieu3, ad te recte perlatas gaudeo. Neque minus id me juvat, quod mea commoda atque incommoda a te non aliena judicas constans in ea benevolentia, qua me immerentem pridem prosequeris.
De Godescalcianis chartis4 non desinam aurem Vossio vellere. Pro eo labore, quo negotium meum curatis, tu virique amplissimi Bignonius5 Lussoniusque6, vobis omnibus gratias habeo quantas possum maximas. Pacem opto Galliae, Salmasio7 felix in Batavos iter, Rigaltio8 editionem Tertulliani liberam ab
69
episcoporum supercilio, amicis omnibus vitam suavem id est literatis colloquiis conditam. Uxor apud nos est tibique pro multis officiis gratias agit.Vale, vir praestantissime.
11 Septembris 1632, Dochinshudae ad Albim.