Utenbogardo2 tantum esse et valetudinis et animi, ut palam audiri se patiatur ex literis, quas 21 Decembris dedisti, frater optime, gaudeo cognoscere. Me ex patria tam ingrata abiisse non poenitet. Planeque confido parentes mei amantissimos facturos nihil in meo negotio me inconsulto, quod et pater non semel mihi affirmavit.
Accessit me his diebus aliquoties Henricus Hofnerus3, theologiae et doctor et professor Lipsiae, unus sex illorum, qui in ea urbe concordiae inter protestantes viam tentaverant. Multa locuti sumus ad egregium publicum Christianum pertinentia.
Salutavit et me per amicos Calixtus4 Helmstadiae sacrarum literarum professor. Plures sunt inter hos, quos lutheranos vocant, pacis et aequi amantes quam inter eos, quos acer ille Lemanni spiritus afflavit.
Vestrorum res vereor, ne nimia licentia corrumpat. Si recusae sunt disputationes Vossii, quas olim de theologicis Lugduni habuit5, velim earum unum ipsi mihi, alterum Hofnero - cui hanc operam pollicitus sum - prima occasione transmittas.
De Petro6 oportet in rem praesentem consulatis. Ego ex littore navem non guberno. Cornelius7 jam Institutiones Justinianeas Graecas et Latinas legit.
91
Deus parentibus nostris, tibi, matronae tuae8 ac liberis, sorori9 cum familia, agnatis denique, cognatis et amicis omnibus hunc annum salutarem concedat.
4 Ianuarii 1633, cal. novi Hamburgi.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.