eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1812. 1633 januari 12. Aan Willem de Groot1.

    Accepi tuas, mi frater, literas 28 Decembris anni exacti et gratias ago. Ex quibus disco pro Utenbogardo2 paulo plus quam pro nobis esse animi. Quid merui, ut minoris haberer? Sedem mihi optas in patria cum honore et quiete: gratias habeo. Sed quae spes ab illis hominibus hoc posse impetrari? Et tamen ita viximus, ut non sine jure sperare debeamus facientem nostri memoriam in saecula aliquot. Si id obtinere non possumus, certe ne ipsi eam conspurcemus.

    93

    De induciis video varia esse hominum judicia et futurum in incerto est. Christiano3 puto commode futurum et vobis id gratum esse gaudeo. De aedibus Hohenloïcis4 si quid propius intellexeris, fac me gnarum.

    Quid de rebus Germaniae sit futurum, varia est conjectura. Dicuntur satis esse concordes Saxones et Suecici. Si ita est, poterit pax non iniqua sperari.

    Vale, mi frater, cum parentibus optimis et amicis, si quos habemus.

    12 Ianuarii 1633, novi Cal.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 847.
    2 - Vgl. no. 1810, aanhef.
    3 - Grotius' (gewezen) knecht; vgl. no. 1753.
    4 - Vgl. hierover no. 1808, p. 88.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]