eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1822. 1633 maart 15. Van C. Salmasius1.

    Cassium2 tuum ad te ire sine meis nolui, vir magne, nec sane oportuit. Quum enim tamdiu in officio litterario cessaverim, hac saltem occasione oblata tam bona morae causas indicare debui, quae me hactenus a scribendo retardarunt. Quas et si nullas indicarem, si bene me nosti, non alias credere posses nisi sonticas, ab illa lenta qua conficior tabe, ex quo hic sum, vitio si forte ab aere contracto, sed et ut non nemo putat interno meoque; vel quod verius est, ab utroque. Malos enim ac peccantes humores quemadmodum huc me attulisse verum est, ita et hic peiores me offendisse vero verius. Aerem meae valetudini nocentem sic expertus sum, ut hominum innocentiam laudare non queam. Mala mens in plerisque, malus animus, et qui praesenti in os blandiuntur, mox absenti detrahunt .......3;

    105

    sed relinquamus illum hominem suis ipsius moribus puniendum. Non alium ultorem quam ipsum mihi volo.

    Studia mea, si quid agam iam scire cupis, plane jacent: Arnobii textus editus est4, notae expectantur, et credo etiam diu expectabuntur. Vix legendis quibus ab nimio otio maloque taedium evincam sufficio. Decrevi me hoc vere medicis totum committere; si eorum ars frustra erit, repetam natale solum. Iam ante sex menses aulicus medicus qui me vidit, morbum meum ad hydropem vergere pronunciavit. Animo tamen sum forti, et quicunque exitus me ab hac lenta valetudine manet, generose feram.

    Cassius vester iam et noster tibi plura referet, quae chartis committenda non fuerunt.

    Vale, vir summe, et me ama.

    Lugduni Batavorum. Idibus Martiis. MDCXXXIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii ep. liber I, p. 83; Ep. ad Gallos, p. 466. Beantw. d. no. 1832.
    2 - Christian Cassius; zie no. 1808, p. 87 en n. 7 aldaar.
    3 - Hier is in de tekst der Salmasii ep., helaas onze enige bron, een gedeelte weggelaten. Het is niet onmogelijk, dat dit betrekking had op Daniel Heinsius, met wie Salmasius spoedig na zijn komst in Leiden op al heel kwade voet stond; vgl. IV no. 1510 p. 217 en n. 5 aldaar. Zie ook no. 1832, p. 115.
    4 - Papillon, Bibliothèque des Auteurs de Bourgogne II Dyon M.DCC.XLV, p. 267 onder no. 69: Arnobii Afri, adversùs Gentes Libri VII. cum resensione Viri celeberrimi .... Lugduni Batavorum 1645; id., 1651. Een tekstuitgave van Arnobius door Salmasius van 1632 of begin 1633 is mij niet bekend. De Catalogue Général des livres imprimés de la Bibliothèque nationale, Auteurs, Tome LXXII. Hildebrandsson-Holm s.v. Hippolyte (Saint) (Paris, Imprimerie Nationale MDCCCCXX. Ministère de l'Instruction publique et des Beaux-Arts) vermeldt nog kol. 362: S. Hippolyti ... Operum volum. II, inedita hactenus nonnulla illius complexum, graece, alia cum latina interpretatione, alia arabice litteris descripta syriacis, ex catena in Pentateuchum ms. bibl. Bodlei., cum versione v.c. Joan. Gagnierii. Accedit spicilegium patrum ... tertii ... saeculi, atque in hoc Leonis Allatii diatriba de Methodiis ac Methodiorum scriptis et Claudii Salmasii commentarius inchoatus in Arnobium ... Denique, appendicis loco, Chalcidius in Timaeum Platonis, .... emendatus et notis illustratus a Jo. Alberto Fabricio, ... Hamburgi, sumtu C. Liebezeit, 1716-1718.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]