eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1827. 1633 maart 25. Aan J. de Cordes1.

    Ex literis tuis, vir reverende, quas 25 Februarii dedisti, video meas, quas mari et Rothomago miseram ad te, amplissimum Lussonium, minorem Puteanum2, non minus tardas fuisse quam vestrae fuerant, de quarum tarditate cummaxime querebar. Meis non dubito, quin gelu obstiterit magnas saepe injiciens navigantibus moras. Posthac praeferam terrestre per Hollandiam, non amplius meam, iter. Illis ergo literis, quas forte jam acceperis, et gratias egeram Lindembrogii3 nomine pro chartis transmissis et significaveram, quod nunc repeto, gratias me summas agere regi4, quod in me etiam absentem beneficia sua depluere voluerit, et amicis, quod meis commodis tam perseveranter invigilent. Caeterum ego, ex quo

    110

    Gallias reliqui, nullam cur tali beneficio utar, probabilem causam video. Ideoque comiter excusari volo hoc animo, ut non minus pro hac oblata quam pro praestita hactenus liberalitate regi optimo et Galliae sim debiturus et responsurus ei munificentiae grata mente semper factis, si unquam se dederit occasio; quod opto quam maxime, atque interim Deum precor, ut regi vitam det longam et vegetam valetudinem, regno statum tranquillum, si tamen tanti boni capax est Gallia.

    De rege Sueonum5 soleo usurpare Lucani ista:

    Cum tot ab hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi secerit orbis, Saevitia est voluisse mori6.

    Vix dici potest, quantum ejus morte vulnus pars illa acceperit. Vix ante quoque satis sibi cohaerens, nunc multo minus sublato illo, quo velut animabatur spiritu.

    Amplissimo Bignonio7 si precari velim, quantum meretur, animo id concipere non possum, nedum verbis exprimere. Dominum des Hayes8 vobis consolandum delego. Credite me omnia ea dicere, quae vos dicitis; quos officio in tam officiosum amicum non deesse satis certum habeo.

    Valete omnes.

    Hamburgi 15/25 Martii, 1633.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 111; Ep. ad Gallos, p. 307. Zie voor geadresseerde IV, no. 1702, p. 464 n. 4.
    2 - Resp. nos. 1804, 1806 en 1805.
    3 - Friedrich Lindenbrog; zie no. 1764, p. 44 n. 3.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Gustaaf II Adolf, op 16 november 1632 gesneuveld bij Lützen.
    6 - Lucanus, Phars. V, 685-7.
    7 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 en n. 5 aldaar.
    8 - Antoine de Hayes; zie no. 1805, p. 83 n. 10.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]