eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    117

    1833. 1633 april 9. Aan G.J. Vossius1.

    Quarum tu artium praecepta dedisti, eruditissime Vossi, et solutae inquam et vinctae eloquentiae2, earum summam adeptus laudem ille tuus ingenii quoque filius3 ostendit te non minus feliciter monstrare domi quam praecipere in publicum; quem ego tua per vestigia tantis passibus vadere vetus et fidus amicus laetissimo animo accepi. Ita perge duplici prole librorum liberorumque ornare saeculum et dubium efficere, scribasne accuratius an gignas felicius.

    Salmasius4 quanti sit, nemo est qui judicare te aut rectius possit aut velit candidius. Literas ad ipsum5 ut tuto mittantur, tibi commendo, ne nihil ipsi utilitatis allaturae ultro etiam noceant apud illos, quibus magna potestas data est, cui pares utinam sint, pretium ponendi literis. Quod sibi invidentes reperit, id illi magis grave quam nobis improvisum accidit haud ignorantibus, quae ibi regnant ingenia, quali veneno suffusa. Spero tuam non praesentis quidem, sed nec nimium dissiti amicitiam tanti fore ipsi, ut aliorum inimicitias facile contemnat6, Proceribus vestris, qui in nostra republica, siquid video, οἶοι πέπνυνται7, manere mei curam gaudeo. Ego non desino illos ubiubi possum ornare quibus debeo testimoniis. Caeterum scis, quam illi quoque ἄϰοντι γε ϑυμῷ8 attamen unius nutum respiciant, quem ego qualem expertus sim9, tibi dicere quid attinet, qui ista non minus meipso noveris.

    Uxor meliora sperando diem de die ducit. Interim labitur aetas, tempus praeterit, vereor, ne et occasiones, quae se nobis hinc, illinc offerunt, effluant; miserum

    118

    est diu pendere. Et illud de induciis negotium trahi posse video hiantibus multis ad Gallorum promissa, an et data. Ego, ut aperte in bellum descendat Gallia, futurum non arbitror; quod si fieret, esset forte spes aliqua Martem victoria finiendi. Sed pecunia, quam annua, bima, trima die offert, etsi praesentem daret, quid inde levamenti ad tanta onera alieni aeris, cujus vel usurae rempublicam mergunt, quae pridem nonnisi vorsura solvuntur?

    Grammatica tua10 exspectabimus, otii Amstelodamensis fructum. Lindembrogius11 maximi te facit, et veteris Germanici sermonis Lexicon12 nobis adornat, magnis veterum librorum auxiliis.

    Vale, vir praestantissime.

    Hamburgi. 9 Aprilis ex novo Kalendario, anno 1633.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 112; Ep. eccl., p. 772. Antw. op no. 1823.
    2 - Vossius' Latina Grammatica, ex decreto Illustr. DD. Holl. West-Frisiaeque Ordinum, in usum Scholarum adornata, multis quidem in locis Lud. Lithocomi verbis, quibus Scholae adsueverant, reservatis: sed erroribus, quibus scatebat, emendatis; inutilibus resectis; pluribus, quae defierent, suppletis; & omnibus meliori ordine dispositis, Studio atque opera Gerardi Iohannis Vossii. Editio altera, aliquot in locis castigatior priori; notis vero longè auctior. Lugduni Batavorum, Ex officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir. Academiae Typograph. 1628. Hierachter met afzonderlijke titels:
    Latina Syntaxis, in usum Scholarum Hollandiae, & West-Frisiae, Superiorum auctoritate, adornata; passim quidem reservatis fere praeceptis & exemplis Ludolffi Lithocomi; sed plurimis repurgata ab erroribus, etiam superfluis omissis, additis necesaariis, atque omnibus meliori ordine digestis, opera Gerardi Io. VossI. Qui & editione hac altera ad oram notas adiecit. Lugduni Batavorum, Ex officinâ Bonaventuri & Abrahami Elzevir, Academiae Typograph. 1628 en Latina Prosodia et artis metricae elementa, in usum scholarum Hollandiae ac West-Frisiae, conscripta ab Gerardo Jo. Vossio. Lugduni Batavorum, Ex officina Bonaventurae & Abrahami Elzevir, Academiae Typograph. 1628. In 1631 was intussen te Leiden de editio tertia uitgekomen en in 1635 zag te Amsterdam de vierde druk het licht.
    3 - Dionysius (geb. 1612); hij gaf in 1633 een latijnse vertaling van het werk van Everard van Reyd, Historie der Nederlantscher Oorlogen begin ende voortganck tot den jare 1601, Arnhem 1626 uit onder de titel: Belgarum, aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII.
    4 - De Franse filoloog Cl. Salmasius was in 1631 te Leiden benoemd en daar in november 1632 aangekomen.
    5 - No. 1832.
    6 - Dit slaat met name op de vijandige houding van Daniël Heinsius; zie no. 1822, p. 104 en n. 8 aldaar.
    7 - Vgl. Homerus, Odyss. X 495: Τῷ ϰαὶ τεϑνειῶτι νόον πόϱε Πεϱσεφόνεια Οἴῳ πέπνυσϑαι ...
    8 - Homerus, Ilias IV, 43.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Zie p. 117 n. 2 in fine.
    11 - Friedrich Lindenbrog; zie no. 1764, p. 44 n. 3.
    12 - Zie no. 1828, p. 111 n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]