eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1845. 1633 juni 1. Aan J. Dupuy1.

    Bene sit ventis, vir nobilissime, qui efficiunt ut propiores alter alteri videamur.

    Perscripsit ad me optimus senum Cordesius2 historiam illam de controversia pertinente ad episcopos, parum constantes, quod doleo, in tuendo iure non tam suo quam Ecclesiae publico. Ita est saeculum, ut nulli meliorem animum habeant, quam quorum mala est causa. Attamen quis Petrus sit Aurelius3, nominis sui, ut video, haud imprudens dissimulator, nondum didici. Sirmundum4 nullo partium respectu prodidisse, ut solet, quae vera credidit, persuasum habeo. Et quid, si illi Salmasius5 suppetias ferat? Non debent semper iidem cum iisdem

    134

    componi. In literis non minus quam in arena fas est mutare paria. Aveo videre, quid libertatis haec tempora sint permissura Rigaltio6, homini suopte ingenio satis sibi caventi, deinde ictu quodam illo admoniti.

    Ex omnibus rebus, quae apud vos geruntur, nullam magis ad me pertinere intelligo, quam bonorum amicorum bonam valetudinem; quos inter scis, quem apud me locum obtineant Bignonus7 ac Thuanus8. Hunc per maiorum suorum incedere vestigia, illum per sua, cumque sui ordinis omnes diu vicerit, secum certare eadem voluptate qua spectare solebam, intelligo. Memmius9 noster quid ista tam libera sententiae dictione quaesiverit, praeter exsilii gloriam equidem non video. Opto bono gentilitio, id est bonis literis, ita secessum illum et pingue otium condiat, ut omnes prius ipsum videndi secum quam ipsum redeundi desiderium capiat. Quanti nunc illi esset comes Holsteinius10 aliquis? Non miror plures esse ambitores equestris dignitatis, cum ei cardinalis11 etiam sine cardinalatu eminentissimus fulgorem de suo feneret. Aequum esset reponere me tibi, quae heic geruntur, sed ea talia sunt pleraque, ut sub caelestis arbitrii nube adhuc lateant.

    Hamelam oppidum ita diu adsident Sueones, ut nimio suo malo palam faciant, quot quantarumque rerum inopia laborent. Heilbrunnensia, quae quidem in lucem exierant acta speciem federis ostentant: sed qui rem introspexere, ex diversitate studiorum, sententiarum, molitionum metuunt dissidia aut parum validam societatem. Interim Caesaris12 et federatorum ipsi duo magni exercitus, alter jam in Bavaria est, alter Silesiam petit. At Sueonum ductores rebus ditati prosperis incipiunt improsperis se subducere, quorum est Boditzius13. Spes omnis a Gallia Batavisque pendet, sed haec quoque non sine metu induciarum a Batavis et qualiscunque mutationis in aula vestra, praeterquam, quod casus humani ferunt, sponte sua tam versatili. Evolvet haec dies, quam ego rebus etiam meis magistram dilegi.

    Tibi fratribusque14 et amicis si omnia, quae vultis, eveniant, satis erit, quo gaudeam.

    Kal. Iuniis novi Kal. anno MDCXXXIII. Hammaburgi.

    T.N. addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy.

    In dorso: Renvoier.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 15. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 114; Ep. ad Gallos, p. 321.
    2 - Jean de Cordes; ter zake vgl. de brief van Dupuy dd. 12 maart 1633, no. 1821, p. 102 en n. 7 aldaar. Zie ook no. 1866 en nn. aldaar.
    3 - Jean Duvergier de Hauranne.
    4 - Jac. Sirmond s.j.; zie over hem III, p. 116 n. 1.
    5 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise, die in 1631 te Leiden benoemd was en daar in november 1632 was aangekomen.
    6 - Nicolas Rigault; vgl. no. 1844, p. 132 en n. 2 aldaar.
    7 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 n. 5.
    8 - Jacques Auguste de Thou; zie over hem en zijn beide broers III, p. 375 n. 8 met corrigenda, dl. IV, p. 605.
    9 - Henri de Mesmes; zie over hem III, p. 122 n. 7. Vgl. ter zake nos. 1853, p. 144 en 1867, p. 167.
    10 - Naar ik vermoed Johann (1606-1655), hertog van Holstein-Gottorp.
    11 - De Richelieu.
    12 - Ferdinand II.
    13 - Zie no. 1798, p. 77, n. 6.
    14 - Pierre en Christophe.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]