eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1872. 1633 augustus 19. Aan G.J. Vossius1.

    Vidi et ego, vir usquequaque doctissime, Puteani scriptum2, de quo illi negotium exhibetur. Videtur mihi neque a vero abire neque ea dicere, quae in arcano sunt reposita, sed parum memor veteris Belgarum legis, ne quid ad rempublicam pertinens alii quam magistratui nuntietur, quam tamen scis nec apud Batavos servari. Sed gens imperiosa Hispani nolunt sua peccata traduci. Spero valituram in hoc Wouwerii3 auctoritatem, ne viro bono noxae sit pacem ardentius expetisse.

    Reidani opus4, dignissimum in quo Vossii filius5 laboret, exspectabimus magno cum bono externarum gentium, quibus non aliunde promtius rempublicam nostram et ejus actus pernoscere.

    Quod Petrum meum6 excitas, facis pro perpetuo tuo in me ac meos amore. Mirarer, unde ista in liberis meis pigritia, nisi viderent patri diligentiam suam male cessisse.

    Quo evasura sint de induciis colloquia, opperior cum caeteris et ipse, magis aviditate humani ingenii quam quod mea intersit in utram partem casura sit res. Puto tamen licere in re dubia id optare quod est humanius.

    Vale cum uxore7 et liberis, vir valere dignissime.

    19 Iulii 1633.

    Tuus totus H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 115. Antw. op no. 1862; beantw. d. 1877.
    2 - ErycI Pvteani Belli et Pacis Statera, Qua Indvciae Avspicio Regio Inter Provincias Regias Et Foederatas Tractari Coeptae, Expendvntvr, Lovanii M.DC.XXXIII; zie no. 1851, p. 141 en n. 1 aldaar.
    3 - Jan van de Wouwer; zie no. 1858, p. 150 en n. 10 aldaar.
    4 - Everard van Reyd, Historie der Nederlantscher Oorlogen begin ende voortganck tot den jare 1601, Arnhem 1626.
    5 - Dionysius (geb. 1612); hij gaf het werk van Reyd in het latijn vertaald uit onder de titel: Belgarum, aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII.
    6 - Grotius' tweede zoon Pieter (geb. 1615), die voor zijn studie in het vaderland verbleef.
    7 - Elisabeth Junius; zie III, p. 161 n. 9.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]