Hugoni Grotio S.P. Hamburgum.
Eorum quos vides, unus est nobilissimus juvenis Guldensternius Danus2, cui parens3 superstes, eques auratus, vir ut antiqui stemmatis ita magnae in regno authoritatis. Alter est ornatissimus, doctissimusque Ernstius Helmstadiensis4, qui in Academia Sorana juris Professor Meursiique nostri5 collega fuit. Hi lustrata Gallia, Italia ac Sicilia nunc domum redeunt, magnaeque foelicitatis censent, quod Hamburgi sibi compellandi tui occasio erit.
187
Perjucundum mihi fuit cognoscere judicium tuum de optima ratione instituendae pueritiae, neque mihi alius unquam animus fuit. Sed proximis duodecim annis, et quod excurrit, vix ulla in Bataviae civitate potiri ea doctoris ac coetus quem describis foelicitate licuit; ut omnino aut privatim domi alendus fuerit paedagogus aut puer in scholas publicas ablegandus. Cum enim tota reipublicae facies immutaretur, illud etiam cautum facit, nequis extra scholas publicas pueritiam institueret. Quo pacto fiebat, ut nec ecclesiastico nec scholastico munere dejectis studia sua prodessent ad se suoque sustentandos nec parentibus, qui remonstrantibus addictiores forent, potestas esset liberos suos aliis committendi praeceptoribus quam qui synodalibus se decretis adstrinxissent. Sed decretum hoc paulatim in urbe hac biennio proximo aut triennio coepit negligi. Ita ut nunc tres quatuorve sint, qui seorsim honestiorum civium liberos instituant, aliqui etiam in convictum recipiant ringente admodum gymnasiarcharum altero nomine Slado6 ejus, quem de nomine nosti filio, qui patri7 in scholastica hac palaestra successit. Is postquam proceres me utriusque scholae suae curam gerere voluerunt, saepe apud me conqueritur, quod Ordinum urbisque decretum sic negligatur, eamque causam esse ait, quod tam paucos habeat discipulos paucioresque convictores. Nec minus fatigat scholarcharum alios, ut quicquid est scholarum hujusmodi disturbetur. Sed surdis canit, quia plerisque ex ipsis proceribus altera magis via placet. Et sane audio eos gratulari sibi de liberorum in privatis scholis profectu. Sed quot numero distinctos, quam multos item in convictum habeant, nondum possim dicere pleniusque de eo exquiram die crastino. Nunc fieri id non potuit; nec nisi hesterna die literas de hoc tuas8 accepi.
Intelligo ex filio tuo9 uxorem tuam intra octiduum vel circiter hic fore eamque Hamburgum cogitare. Id si est, de isto et aliis optima scribendi occasio erit.
Habitat Lugduni Batavorum vir egregius et cordatus Matthias Overbekius10, literatus ipse ac literatorum amans nec paucorum adolescentum, qui sacra studia excoluere, nutricius ac Mecaenas. Hic nihil aeque exoptat ac studet quam ut ex amplissima haereditate, quam cum cohaeredibus adiit, decidatur portio, quae sufficiat sex, septem alendis philosophiae ac theologiae studiosis. Ac partim eo movetur, quod utile sit futurum ecclesiae Dei his maxime temporibus, quibus omnes prope in partes eunt, paucique adeo rectam insistant viam; partim illo etiam, quod certo sciat nec ignorare cohaeredes possint, eam fuisse defuncti sententiam; cui grave est refragari, utcumque civili jure constringi fortasse non possint. Videor mihi ex Overbekio non obscure intelligere cohaeredum esse unum - cognatum11 arbitror -, quibus haec non satis placeant, eoque a me mirum in modum petiit, ut ad te transmitterem, quem ipse hac de re consignarat, quo plenius mentem suam intelligas. Simul rogavit, ut hoc negotium commendarem tibi, quem consilio
188
et auctoritate aiebat plurimum apud cohaeredes posse. Haec ea sunt, de quibus nunc ad te scribere volui.Vale, vir incomparabilis, et valetudinem tuam, pro qua innumeri vota faciunt, cura diligenter. Salutat te familia universa; simul filium tuum, de quo non dubito, quin magnis passibus in studiis pergat, praesertim ex quo tecum assidue est, et te ἐϱγοδιώϰτην12 omnium habet.
Amstelodami, MDCXXXIII.
post. Kal. Octobr.
Tuus tuo merito
G.J. Vossius.