eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1895. 1633 november 20. Aan G.J. Vossius1.

    Inter mala plurima, quae inde mihi eveniunt, quod ab amicis absum tam longe, unum boni habeo et hoc perexiguum, quod illorum incommoda serius ad me perveniunt.

    Ecce nunc demum, vir praestantissime, intelligo ademtum tibi filium2, et talem quidem, qualem pro tuo in literas amore etiam non filium non lugere non poteras. Nam et ego pro brevi notitia, quam delibare mihi magis quam perfrui tempora concesserant, grande pretium dolorem incredibilem persolvo. Venit in mentem nunc historiae ea puritas, ut non ex alio sermone in Romanum translata, sed in eo ipso nata videatur3, nunc in limpido orationis flumine paterni magisterii

    207

    expressa viva effigies, nunc carmina ea felicitate fusa, ut juvenis tot veterum tot novarum linguarum peritus nihil aliud quam poëtam egisse videatur.

    Haec cum cogito, et quidem sic cogito, sicut cogitare eum par est, qui nunquam publica artium honestarum bona a suis rationibus segregaverit, tum vero ex meo dolore ad tuum gradum facio non ignarus, quid sit esse patrem saepe id expertus in meorum morbis et amittendi metu. Ne illud quidem me fugit, quod dictum ab antiquis est:

    ἀγαϑοὶ δ᾽ἀϱιδάϰϱυες ἄνδϱες4

    non ad illum tantum humorem, quem inhibere viris haud adeo difficile est, sed ad quemvis animi tenerioris affectum pertinere.

    Haec omnia cum justum faciant moerorem tuum, grave etiam faciunt onus ei lenimenta quaerendi. Accedit alia difficultas, quod si tibi ea dicam, quae tu ipse omnia in oratoriae artis praeceptis5 perspicue et solide, ut mos tuus est, explicuisti, quo loco de consolatorio sermone agis6, et quaecunque eo pertinent ληϰύϑους excutis, videbor novo plane versurae genere de tuo tibi solvere, praeterea diffidere memoriae tuae, quae tibi inter caeteras animi dotes longe excellentissima est. Et ut sit adhuc aliquid, quod praeter illa dici possit, undenam id petam? a sacrisne literis et laudatis earum interpretibus? at nemo eas legit diligentius te, nemo melius mente retinet, nemo fidelius vita exprimit. An a Seneca7, Plutarcho8 aliisque morum formatoribus, quos tu adhuc juvenis non edidicisti tantum, sed edocuisti alios? An ex historiis, quarum opulentissimam penum si quis quaerat non alibi eam quam in tuo reperturus est pectore9? Sed quandoquidem etiam medici supra alios excellentes, si in ipsos morbus incursum fecerit, aliorum consiliis se tradunt, quia scilicet simul esse nolint malum et curatio, et tui similibus, id est sapientissimis viris evenire solet, quod Oïleo10 in tragoedia Graeca, ut quae norint sciantque optime et aliis pulcherrime explicare possint, eorum sensum aut usum in illis non

    208

    tam exstinguat quam interpellet ingens motus animi, orabo te ut vulnus tuum non mihi quidem, sed tuis scriptis, tuis saepe dictis, tuis antehac cogitatis tractandum praebeas.

    Quid enim me opus est tibi dicere constitutum hoc esse superni numinis, nata ut moriantur, quod qui implacide ferat eum civem esse aut legum ignarum, quibus constet haec universi civitas, aut tanto Rectori immorigerum.

    Quid illud, quod huic est proximum, jactando cervicem non tantum nihil profici, sed ad inevitabile malum adjungi voluntarium,

    εἰ δὲ μὴ ϑέλω ϰαϰὸς γενόμενος οὐδὲν ἧττον ἕψομαι11.

    Quid quod alio non minus noto Graecorum versiculo indicatur, juvenem mori quem Deus diligat, quia multa lucrifaciat mala, quorum finis et ipsum grave sit malum, senectus12 et inter alia hoc consequatur, nequid tale quale tu doleas, ne solandus sit. Quid illud divinum Pauli oraculum13, quo in luctu nimios non ut oportet creditae resurrectionis reos agit et prope e Christianorum albo expungit, quia scilicet sanctissimi illi nostrae in perpetuum duraturae disciplinae doctores ipsum credere non in contemplativo, sed in activo sensu accipiebant nec quemquam putabant id satis persuasum habere, quod non factis, verbis, ipsa etiam animi compositione exprimeret.

    Tu illum credas laetissima frui quiete candidatum aeterni gaudii et interim eum retractum velis in hunc morborum carcerem, in has peccandi illecebras in tot tantorum scelerum exempla vergente in finem mundo ingravescentia?

    Ne illud quidem tibi dicendum arbitror tot liberis superstitibus unum immodice desiderare animi esse ingrate divina beneficia aestimantis. Ab illo igitur ad hos animum retorque et vacantem amoris curaeque partem inter hos tanquam fraternam haereditatem divide, neque miserum te puta, quod tali saeculo - vides bella, vides morborum tot genera, tot alia pericula, in quibus minimum est exilium innocentium - minus timebis et aliquid tui habebis fortunae subductum ictibus. Ne uxorem quidem tuam14, cordatissimi viri15 filiam, ita mulierem puto, ut non illum Deo volens consecret velut primitias, quibus rite dicatis caetera jam sanctiori jure retinentur.

    Te vero aequum est non eos tantum, quos domi tuae conspicis in tuis numerare, sed tot nobilissimos clarissimosque viros, patriae aut nostrae proceres, aut suae, qui non negabunt tuae se institutioni debere, quicquid eloquentia, quicquid sapientia, quicquid ullis animi virtutibus possunt. Nam si animum nostrum aut ipsum illud esse, quod homo dicitur, aut certe hominis praecipuam atque imperantem partem satis constat, non debemus extraneos nobis putare, in quos licuit animorum semina transfundere.

    Haec ego tanta solatia, quae vix cuiquam quam tibi uberius concessa sunt, non in id advocanda puto, ut neges sentire te, quod sentis, sed ut illis leniter acquiescens non irrites tuum malum, non adsis dolori neque manum vulneribus tuis inferas, quae curandi certissima saepe ratio ipsa est quies. Redi totus ad intermissa studia

    209

    et ad illas librorum divitias et ad florentissimum auditorium et ad spem non ingratae posteritatis.

    Ego Hamburgi adhuc sum. A tergo Silesiam Brandeburgicum agrum et Pomeraniam vastat Fridlandius16; quae ad frontem sunt nihilo mitius habentur a Suecis. Urbium ubique cadavera apparent, ne jam homines mori queramur. Strages ubique, fames dira, morbi atroces et ob tot causas maximus huc fugientium a parte utraque concursus, quae, si quis spectet, dicat, non jam dixerim jacturam unius e liberis, sed ipsam quoque orbitatem plerisque pro bono precandam.

    Ego tibi, vir optime, uxor mea tuae uxori, filius17 liberis, imo omnes nos vobis omnibus optamus, non ut nihil vobis unquam simile eveniat - quis enim scit, an id sit optimum -, sed ut quicquid evenerit forti et in Deum grato accipiatis animo.

    10/20 Novembris 1633.

    T. Cl. Addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 119. Vert. Brandt-Cattenburgh, Leven I, p. 452. Tesamen met no. 1898 beantw. d. no. 1921.
    2 - Vossius' zoon Dionysius; vgl. no. 1890, p. 201 en n. 4 aldaar.
    3 - Dionysius had Everard van Reyds Historie der Nederlantscher Oorlogen begin ende voortganck tot den jare 1601, Arnhem 1626 in het latijn vertaald en uitgegeven onder de titel: Belgarum aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII.
    4 - Schol. Hom. Il. XIX, 5: αἰεὶ δ᾽ἀϱιδάϰϱυες ἀνέϱες ἐσϑλοί, door de paroemiographen gemaakt tot het door Grotius geciteerde ἀγαϑοὶ δ᾽ἀϱιδάϰϱυες ἄνδϱες.
    5 - Gerardi Ioannis VossI Commentariorvm Rhetoricorvm, sive Oratoriarvm Institvtionvm Libri sex, Ita tertiâ hac editione castigati, atque aucti, ut novum opus videri possint. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Ioannis Maire, MDCXXX.
    6 - Op. cit., lib. III c. IV, p. 394: De Consolatione.
    7 - Lucius Annaeus Seneca filius (4 v. Chr. - 56 na Chr.), Romeins wijsgeer, staatsman en dichter; hij schreef o.m. Epistolae morales, waarvan er 124 bewaard gebleven zijn.
    8 - Plutarchus (± 46-na 120), Grieks schrijver van o.a. Ethica of Moralia.
    9 - Vossius had in 1623 zijn Gerardi Ioannis Vossii Ars historica, sive de Historiae, & Historices naturâ, Historiaeque scribendae praeceptis, commentatio, Ad Illustrissimum Virum, Ioannem Berckium, Lugduni Batavorum, Apud Ioannem Maire, uitgegeven, dat in 1633 was herdrukt; voorts in 1623 Gerardi Ioannis Vossii De historicis Graecis libri quatuor, Lugduni, Batavorum, Apud Ioannem Maire, in 1624 herdrukt, en in 1627 Gerardi Ioannis Vossii De Historicis Latinis libri tres, Lugduni Batavorum, Apud Ioannem Maire. In 1632 wijdde Vossius bovendien nog zijn inaugurale rede aan het nut van de geschiedenis uitgegeven onder de titel: Gerardi Ioannis Vossii De historiae utilitate oratio, habita in Illustri Senatus Populiq; Amstelodamensis Gymnasio, cùm publicam Historiarum & Politices professionem ordiretur, anno 1632. 6 Id. Ianuarii. Amstelodami, Apud Henricum Laurentii. Typis Ravensteinianis 1632.
    10 - Zie de bij Stobaeus, Floril. CXIV, 6 overgeleverde Sophocles-verzen: τοὺς δ᾽αὖ μεγίστους ϰαὶ σοφωτάτους φϱενὶ τοιούσδ᾽ ἴδοις ἂν οἷος ἐστι νῦν ὅδε, ϰαλῶς ϰαϰῶς πϱάσσοντι συμπαϱαινέσας ὅταν δὲ δαίμων ἀνδϱὸς εὐτυχοῦς τὸ πϱὶν πλάστιγγ᾽ ἐϱείσῃ τοῦ βίου παλίϱϱοπον, τὰ πολλὰ φϱοῦδα ϰαὶ ϰαλῶς εἰϱημένα. (Gaisf. III, p. 416; Grotius' vert. id. IV, p. 279).
    11 - Waaruit dit citaat stamt, is mij niet bekend.
    12 - Menander, frg. 125 Kock (C.A.F. III. p. 36) = Plutarchus, Consol. ad Apollon. 119E.
    13 - Ep. ad Thess. IV 13-14.
    14 - Elisabeth Junius; zie III, p. 161 n. 9.
    15 - Franciscus Junius (du Jon) Sr. (1545-1602), professor in de theologie te Leiden vanaf 1592 tot zijn dood; Vossius was in die jaren onder zijn gehoor.
    16 - Albrecht von Wallenstein, hertog van Friedland en Mecklenburg, opperbevelhebber van Ferdinand II.
    17 - Grotius' oudste zoon Cornelis.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]