Expertus pridem, vir praestantissime, quam difficile esset tragoediae et leges implere et virtutes assequi, opus primum puerili impetu in Adamo tentatum exsule2, juvenili deinde audacia in Christo patiente resumptum3, intermisi ad hanc usque aetatem desperatione assequendae laudis, nunc cum in eam partem vitae devenerim, quae ut venae est minus uberis, ita aliquem profectum judicii solet ostendere, ex Graecorum lectione, nescio quo modo, eo sum perductus ut rem, quam difficilem judicandam, experiendam tamen, ducerem4. Pro Graecis fabulis sacram sumsi historiam insignem eo, quod πεϱιπέτειαν habet et ἀναγνωϱισμὸν; mitto ad te, veterem meorum operum censorem, primum ut videas, deinde ut, si non displicet, ex Blavio nostro5 discas, velitne editionem suscipere, sed forma paulo augustiore, quali olim prodiit Heinsii Auriacus6, additis, ne librum parvitas
232
sua dedeceat, sacris poëmatis antehac editis7 et purgatis nunc ab erroribus, quae annotatos mitto.Mallet forte Blavius omne opus poëmatum a me recognitum et Gallicanis foetibus auctum praelo dare; sed quo minus talem editionem nunc moliar, multa me retinent, quorum aliqua facile tua conjectura assequetur inspecto salo, in quo adhuc sunt res meae, quae efficiunt, ut domi inimicos habens alios alibi parare non debeam, πϱοσφώνησιν ad Megistanum aliquem8 mittam propediem, nisi renuncies Blavio non integrum esse hanc editionem parare ad mercatum Francofurtensem.
Video omnia mea in Germania ab omnis fortunae hominibus quaeri, quo magis spero vendibilem librum et hic fore et in Gallia, Anglia, Polonia.
Vale, vir optime, cum uxore9 et liberis, quas et mea et mei salutant.
8 Febr. 1634.
Tuus ut semper
H. Grotius.