254
Multum benignitati tuae debeo, vir illustris, quod cum a me responsum ad literas antehac missas non exspectare tantum, sed et exigere potuisses, ultro iterum me, et quidem liberali epistola, compellas.
Ego jucundissimam anni partem magis etiam quam antehac amavi amo, cum tibi valetudinem a febribus vexatam restituit. Non dubito, quin hoc experimento monitus omni vi pugnaturus sis adversus illum Saturnii sideris humorem, nec medica tantum ope, sed et dulcibus amicorum alloquiis et lectione id genus librorum, qui animum delectando eo ipso et corpori consulunt.
Mihi adversus fortunae saevitiam solatium vel maximum est amicos, quorum conspectu frui non datur, fideli memoria recolere, quos inter nisi tibi in animo meo locum servari credis principem, valde aut me aut te ipsum ignoras.
Iam sum Francofurti eo vocatus non semel a viro cuivis veterum comparando Suecici regni cancellario2, qui me in umbra literaria delitescentem in lucem resque magnas vult protrahere. Ego vero nihil magis metuo, quam ne opera mea tanti viri conceptae de me spei minus respondeat.
Morinum3 videre memini ipsique et saeculo gratulor, si rem diu quaesitam ad liquidum deduxit; quo nomine sciat sibi deberi ex publica pollicitatione Ordinum Foederatorum decem et octo florenorum millia. Apud nostros multorum hactenus in ea investigatione irritus labor effecit, ut nugator quidam Amstelodami insigne suspenderit quatuor haeresium, ita vocans opiniones, de longitudine certo designanda, de lapide philosophorum, de perpetuo mobili et de quadrando circulo. Quo autem desperatior fuit haec inquisitio, eo major erit et repertori gloria et voluptas lectoribus.
Dignus est rex vester4, cujus tempora non imperii tantum, sed et ingeniorum prolatis finibus clarescant. Blanditur saepe nobis fama de restituta domus regiae concordia, sed evanidum hactenus id gaudium fuit.
Scriptionis argumentum, de quo mones, egregium est et tale, unde nobilissimis etiam ingeniis nobilitas possit accedere, sed ea cura librarias divitias desiderat. Ego autem libros huc attuli nullos et longe mihi sunt subsidiariae opes ex Thuani5 et Cordesii6 bibliothecis. Illud mea fide credas velim, quod apud omnes profiteor, ita me regi optimo Gallicaeque gentis comitati obstrictum, ut occasiones referendae pro nostra copia gratiae nisi, non dixero, arripiam, sed quaeram semper, ipse mihi sim displiciturus. Tibi vero, vir illustris, ut aliis nominibus vetustis ita et hoc recenti sum debitor, quod judicii tui favor me summis viris aequaverit stadium monstrans, in quo currere nisi eruditionis principes non deceat.
Vale, vir maxime, cum amicis omnibus.
Francofurti, 26 Iunii, 1634.