260
Epistolam, quae Clementis ad Corinthios2 inscribitur, vir amplissime, ab Anglis promissam mihi jampridem, cum Hamburgi frustra diu exspectassem, nunc demum, postquam Francofurtum veni viri maximi Suecorum regni cancellarii3 vocatu a familia Anglicani legati4 accipio.
Nolui vero ad moram hanc sine mea culpa natam aliam adjungere, quamvis nec litterae tuae, quibus responsum tamdiu debeo5 essent ad manum neque librorum, quos inspectos vellem, copia.
Quod unum potui, epistolam illam legi relegique aliquoties et omnibus quantum mearum est virium expensis aliter existimare non potui, quin haec sit eadem, quam legit Photius6, cujus tempore cum exstiterit non mirum est, si ad nostra tempora in sanctioribus libris servata fuerit.
Neque vero causae quicquam video, cur aut illa, quam Photius legit, non eadem sit cum ea, quam Hieronymus7 et ante eum Clemens Alexandrinus8 propiusque Clementis Romani tempora Irenaeus9 habuerunt, aut cur illi alius dandus sit scriptor quam is ipse Clemens Romanus, quod tanto consensu ab omnibus proditum est.
Non loca tantum omnia, quae ab antiquis adducuntur, hic apparent, sed et res ipsae, quas observat Photius et, quod maximum, character Hieronymo dictus ad illum, qui est in epistola ad hebraeos10 accedere. Cujus causa non alia est, quam
261
quod hic Clemens, ut et Lucas, et quisquis ille est scriptor ad hebraeos epistolae, antequam Christiani fierent, Graecum sermonem ex eruditis auctoribus hauserant, cujus nitor, ubi non aliena dicta aut ex sacris literis deprompta verba suis inserunt, sed liberiori dictione utuntur, facile cognoscitur. Hinc illae voces μεγαλοπϱεπὲς, ἀπϱοσωπολήπτος, ϱ̔ιψοϰινδύνους, ἀντεπαίνετος, ἐϱγοπαϱείϰτης, ἀξιαγάπητος, μωμοσϰοπεῖσϑαι, ἑτεϱοϰλινὲς, ἑτεϱογνώμον et quo Lucas quoque utitur ἀντοφϑαλμεῖν aliaque similia; et ipse sermo non ut ἑβϱαίζουσιν in minutias concisus, sed largius fluens. Nam et lectum ab illo Euripidem et Sophoclem ostendunt sententiae ex illius Phoenissis, hujus Ajace translatae. Accedunt indicia non simulatae vetustatis, quod de Christo semper loquitur, non ut posteriores πλατωνιϰώτεϱον, sed simpliciter plane et ut Paulus apostolus solet. Alia quoque dogmata postea subtilius explicata tractat ἀφελέστεϱον et vocibus ϰλήσεως, ϰλητῶν, ἐϰλεϰτῶν sensu plane Paulino utitur. Quod in veteris Instrumenti locis purissimam neque adhuc interpolatam sequitur septuaginta senum versionem.Sed nec illos spernit hebraeorum libros, qui secundum vetus Instrumentum apud Christianorum antiquissimos auctoritatem habuere. Quod verbis rebusque utitur desumptis ex iis, quae Paulus, Petrus et ille ad hebraeos scripsere; non etiam ex illis libris, quae Euangelia nos vocamus quaeque post Epistolas prodierunt. Quod dicta quaedam usurpat non scripta, sed ut memoria recente per manus tradita; quod nusquam meminit exsortis illius episcoporum auctoritatis, quae Ecclesiae consuetudine post Marci11 mortem Alexandriae atque eo exemplo alibi introduci coepit, sed plane ut Paulus apostolus Ecclesias ostendit communi presbyterorum, qui iidem omnes et episcopi ipsi Pauloque dicuntur, consilio fuisse gubernatas. Nam quod ἀϱχιεϱέα, ἱεϱέα, λευίτας et λαιϰούς nominat, omnia ista nomina non ad Ecclesiam, sed ad templum Hierosolymiticum pertinent, unde infert omnia certo ordine agenda, si Iudaeis, tanto magis Christianis.
Tempus ipsum quo scripta est haec Epistola ego ad finem Neronis, aut certe ad eos annos, qui Vespasiani imperium antecesserunt, referam12. Nam oblationum meminit, quae in templo ex lege fiebant, sicut et ad hebraeos scriptor, post cujus epistolam hanc scriptam credo eoque fieri, ut aliqua inde sumta suae intexuerit Clemens.
Mirum videri possit dissidia ista Corinthiorum Christianorum ad vim usque et, ut loquitur, bellum, id est rixam, progressa, nisi et de aliis ex hebraea gente Christianis similia commemoraret in epistola Iacobus. Ex iis autem, quorum ad vim usque progressa erat animi impotentia, quosdam a magistratibus in carcerem datos, non est quod miremur. Neque enim de nihilo est, quod Ponticis Christianis scribens Petrus tam sollicite eos monet: μὴ γάϱ τις ὑμῶν πασχέτω ὡς φονεὺς ἢ ϰλεπτης ἢ ϰαϰοποιός13.
Hae sunt causae, cur hanc ego epistolam non modo genuinam arbitrer, sed et nulla in ea manus adulterae vestigia agnoscam.
262
Alteram epistolam14, cujus fragmentum additum est, quanquam Clementis et ipsa in libris nonnullis nomen praetulit, non esse tamen ei tribuendam etiam veteres judicarunt, quorum auctoritati accedit characteris diversitas. Neque tamen dubito, quin primi saeculi sit opus, scriptum ante constitutum Ecclesiarum consensu canonem et forte alterius alicujus Clementis.
Haec, quae mihi visa, eadem libertate, qua colloqui tecum mihi concesseras, ad exactissimum de rebus omnibus judicium tuum, vir omni ex parte incomparabilis, defero planeque mihi credas velim virtutum tuarum imaginem semper mihi ob animum versari, quas si vel longo intervallo detur subsequi satis mihi felix in quavis fortuna videar.
Francofurti XVII Iulii. 1634.
T.A. obligatissimus
H. Grotius.