Multum me consolatae sunt literae, mi frater, tuae, quibus prosperiorem optimi parentis valetudinem intelligo. Ego quas ad te rescribo literas quasi et ipsi scriptas accipi velim.
Amstelodamo Francofurtum commeant semper nuntii. Hospitium nunc ubi uxor aderit, quam cras, ut spero, una cum filio filiabusque2 reperiam in proximo Hanoviae oppido, sumam apud mercatorem Belgam, cui nomen Willequeari3. Petrus et Didericus4 spero eos profectus in sua quisque arte facient, ut brevi in usu aliquo esse possint.
Hic non ille tantum Iunii filius5 adverso rumore est, sed ei illi, qui, dum omnem undique gratiam aucupantur, tyronibus tanta onera imponant.
Gallia videtur ad motus novos spectare. Danus pacis negotium commendat annitente Anglo.
De Euangelicorum restituenda communione multi et reformati et lutherani praeclara habent mandata. Egi heri cum legatis Brunsvicensibus. Sed non potest res toto seculo corrupta subito sanari. Erumpunt nunc mala, quae Euangelicae rei attulit synodus Dordrechtana, quae parum abest, quin Ephesinae6 nomen eripuerit τῆς λῃστϱιϰῆς. Vale cum parentibus optimis, uxore tua7 et liberis.
265
Francofurti, 31 Iulii 1634 novi Cal.
Cras itidem hic exspectatur legatus Oxenstiernius8 multa habens de Anglis querenda.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.