Illustrissime et Excellentissime Domine,
Itinere quanquam non intermisso, sed multum circumducto ad vitandas praedonum manus, coeni voragine detenti primum, deinde omnia rumpente gelu multo serius destinato Metim, jam quintus dies agitur, pervenimus, ubi me colici dolores frigore intenso contracti non diutius restare coëgerunt quam quanto opus erat tempore ad refovendum corpusculum, quod nunc habens se meliuscule spem mihi facit intra biduum aut triduum persequendi itineris non minore animi dolore quam is fuit, quem in corpore sensi, ob tot res et hunc morbum praecipue intersecantem festinationis meae studium.
Dederat mihi D. de la Grange2 literas alias ad omnes, alias ad eos, qui Hagenoviae et Tabernis praesidia curant, quorum uterque3 me salutavit Gallica humanitate. Et Hagenoviae quidem currus reperimus duos milliones, ut ajebant, nummi francici ferentes ad excercitus; alius millio cis paucos dies exspectari dicebatur.
Cum multa et de praesente pecunia et de disciplinae reverentia apud suos loquantur Galli, maximos tamen questus de iis audivimus, qua per agros, qua per oppida, ita ut homines nullarum partium jam alios, de quibus questi sunt hactenus novorum hospitum comparatione absolvant.
Metim jam nunc introducitur vectigal salis, quale in Gallia penditur, imperiosius jam hic multo agentibus Gallis, ex quo per Lotharingiae et Alsatiorum oppidorum accessionem urbs haec esse limitanea desiit haud dubio omine idem et Lotharingis et Alsatis exspectandum, ubi ipsis circumjecta fuerint alia.
In Lotharingia demoti omnes muneribus publicis qui ducis4 mandatu ea obierant. Ecclesiastici suis locis relicti, sed ut ipsi non minus quam caeteri sacramentum regi5 dicerent.
Asdrubal6 ardentem amorem ostendebat Philosophiae7. Credi volebat jam rem venisse ad Abrahamum8 usque. At praefecti illi9 non ita censebant, sed exspectandum eventum conventus Wormatiensis. Fabula10 de Simonide11 in Cajum12 transmissa etiam hic calet13.
301
Deum veneror, Illustrissime et Excellentissime Domine, tuae ut Illustrissimae Excellentiae valetudinem et generosa consilia tutelae suae peculiaris esse cupiat.
Meti, 18/28 Jan. 1635.
Ab Hanoviae comite14 ajunt sui nondum visum regem15; magnam ab eo spem in D. Genguario16 collocari; qui Genevam Meti17 sequuntur, ajunt quotidie se haberi durius. De Philipsburgo18 rumores nos sollicitos habent.
Illustriss. Excell. vestrae devotissimus cultor
H. Grotius.
Adres: Illustrissimo & Excellentissimo Domino, D. Axelio Oxenstiernae, Sacrae Regiae Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario, ad Exercitus inque Germaniam Legato, ibidemque Foederis Euangelici Directori, libero Baroni in Kymitho, etc.