Illustrissime et Excellentissime Domine,
Veni jam ad eum locum, unde diei iter abest Lutetia substiturus tamen diem forte unum proxime urbem ad aedem Dionysii ad comparanda quae mihi restant ad legationis choragium. Obvium quod doleo, Feuquerium2 non habui. Alio itinere equis dispositis Vicum iit, praefecturam suam. Haud dubie valde eum perculerit de Philipsburgo3 nuntius ob publicas privatasque rationes.
De Lotharingiae locis, quae munimentis nudantur, nihil comperire aliud potui quam ea aut introrsus sita esse aut in Galliam obversa; quae vero in Germanicos aut Belgicos fines prospectant muniri etiam operosius, ita ut conjectura sit propositum Gallis insistere possessis, unde et illud nascitur, quod a multis audivi in itinere, Saxonicas de pace molitiones valde ipsis displicere.
Propiora scribam, postquam urbem, ubi nunc rex4 esse dicitur, iniero. Interim Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, diu sospitem rebusque inclitam praestet Illustrissimam vestram Excellentiam.
Meldis, 7 Februarii ex calendario novo, anni 1635.
Illustrissimae Excellentiae Vestrae
cultor devotissimus
H. Grotius.