Sextae hae meae sunt literae, quarum primas2 tantum pervenisse et nunc demum disco; de caeteris bene spero, quanquam multa interveniunt, ob quae dubitem. Gratum erit hoc metu liberari.
333
Ego hic ad Dionysii detentus sum hactenus initu in urbem, qualis aliorum est legatorum et promisso semper et dilato ob aulaene turbamenta, an quod illic malint rem transigi, haud liquide dixerim. Sextus jam dies est, cum huc ad me venit regis admissionalis comes Brulonus3, scire voluit, quo nomine advenirem. Dixi Reginae Serenissimae Suedorum legatum ex potestate Illustrissimae Excellentiae vestrae concessa. Disputare coepit et dicere nunquam admissos legatos, quos olim misisset dux Maynius4 potestate regis Hispani5 instructus. Dixi non mirum id fervente bello et Maynii odio factum. Hagae cum induciae fierent, legatos6, quos archiduces7 nomine regis Hispaniae8 miserant, ut regis Hispani legatos honoratos a Galliae Britanniaeque legatis9. Et cum cardinalis Riceliacus a rege potestate liberrima belli Italici tempore instructus esset, si legatos misisset, apud sapientes omnes eodem futuros loco fuisse, quo ii, quos a suo latere rex misisset. Potestatem vero tuae Illustrissimae Excellentiae ab regno universo datam non posse in controversiam trahi, cum et legatos ex ea potestate missos complures etiam postremos, rex ut legatos regios excepisset et regis legati cum Illustrissima Excellentia vestra ut talem habente potestatem foedus fecissent. Urgenti motam in Anglia controversiam respondi et omissam honoremque legationi ut regiae habitum. Me dicebat a rege fieri plurimi idque repetebat aliquoties, ferme quasi me a Suedicis rebus ad Gallica negotia vellet perducere. Quaerenti de Serenissimae Reginae aetate quod erat respondi; et sciscitanti ultra, an de ejus matrimonio consilia agitarentur, dixi apud Septentrionales populos justam maturitatem exspectari solere. Laudabat. Rediturum se significabat cis tres aut quatuor dies. Non venit interea, sed moneri me fecit diem Mercurii - is hesternus fuit - mihi ad urbem pro more intrandam destinatum. Iterum deinde regem, qui ab urbe diei iter abierat, consultum de iis, quae ad rem pertinerent, itaque biduum interponi debere. Quidam Leffleri10 et Streiffii11 mihi objiciunt exempla, qui nullis sollennibus exspectatis in urbem irrepserint. Ego, qui illorum facta mihi pro exemplari non data memineram neque exueram animo dignitatem regni mihi ab Illustrissima Excellentia vestra commendatam, exspectare, quid facturi essent, tam prope urbem malui rerum interim urbis non ignarus per eos, quos mitto, perque eos, qui ad me adventant: quomodo et refugium regis Galliae legatum12 diu Rotterodami mansitasse memini et Britannicum Anstruterum13 in villa non longe Hamburgo.
334
Fratrum Axeliorum14 minor repetitis choreis adfuit spectator, major iis choreis, quae apud cardinalem Riceliacum non minore quam apud regem pompa ductatae sunt.
Fuit apud me et D. Skytte filius15 ex Italia veniens et patrem ut putat in Anglia reperturus. Pacem cum Polono16 temporariam redimi putat posse retenta Livonia, concessa Prussia; vectigal apud Gedanum sumptibus exhauriri. Puylaurentii calamitas17 mire commovit principes regii sanguinis; existimant, antequam in Galliam veniret, destinatam ei necem, bona fisco et per fiscum novae nuptae18, unde maritum quaerat aulae gratiorem. De judicibus in ipsum deligendis multus sermo. De jure matrimonii fratris regii19 nunquam corpus Sorbonae consultum; metu, ne contra quam potentibus expedit responderet; sed e Sorbona selecti nonnulli homines obsequiosi. Frater ipse regius Blesam missus est, Puylaurentii uxor in agrum Pictaviensem.
Dum ego jussus ante omnia praetentare Gallorum animos in res Suedicas occasionem reperio quam putaveram uberiorem injectis in me ut oportet admittendo tot moris, aliud incidit Caleti contumeliose ibi tractato populari meo20, qua de re epistolarum ad me scriptarum et actorum transmitto exempla. Scripsi ea de re et expostulavi apud Boutellerium21 ab arcanis regi, cui res externae obvenerunt, sed quid fecerint, quid facturi sint, ut sciam, nunc quoque laboro. Ego si ea consecutus fuero, quae legatis omnibus extraordinariis ordinariisque evenerunt quaeque ab ipso initio promissa mihi sunt neque post exspectationem tantam remitti possunt, dabo operam, ut a rege audiar, sive ad Chantiliacum, ubi nunc est, sive simul redierit, si modo brevi est rediturus.
De regis in finem Germanicum itinere rumor non omnibus creditur. Nisi valde fallor, Galli et Germanis et Austriacis se jactitant, quasi qui nos de amicitia sua sollicitos non multum curent. Tamen si opinionem demere illis poterimus, nos non ea pressos egestate neque adeo pecuniae ipsorum esse avidos, ut propterea quidvis facere ac pati propositum habeamus, puto et aequa et honesta possi impetrari.
De duce Bernhardo22 percunctatores habui aliquammultos; laudo celsum ejus animum et fidem in patriam dignam tanto sanguine. De praelio ad Nortlingam23 ita sermonem tempero, ut neque consilium probem neque quicquam dicam acerbius, quod illi captare videntur. Famam heic spargunt jam eum militare regi Galliae.
335
Abiit Canutius24 Charnassaeo25 comitatus. Manet hic Pavius26, sed invitus et non legatum se sed relegatum interpretans.
Beaumontii27 quotidie crescit auctoritas et plerunque Hollandiae mandata ad conventum perfert Foederatorum. Intelligo laborare Gallos, ut Batavi aperte et ipsi Caesarem28 sibi hostem sumant.
In ipso puncto cum finire has vellem, commodum accipio literas 7/17 Februarii datas, pro quibus gratias quantas possum habeo, nec omittam praescripta curate sequi. In eodem temporis articulo a Caleto ad me literae ostendunt rem popularis mei eodem esse in loco. Apparet calumniae materiam quaesitam, sed bene elusa est, cum nec pecunia sit reperta nec chartae, quae colorem aliquem late sparso mendacio circumdarent.
Illud Lagrangii29 quid facere possint et velint Suedi incertis adhuc cum Polonis rebus, insidiosum mihi videtur et ad abalienandos a Suedis Germanos repertum.
Det Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, eos Illustrissimae Excellentiae vestrae successus, quibus res Suedica facile se ab omni contemptu vindicet.
Ad Dionysii 19 Febru./1 Martii. 1635.
In dorso: Praes. Vormatiae 11/1 1635.