346
Illustrissime Domine,
Quantam semper Camerarii nominis tuique imprimis ac tuorum prae me tulerim tum reverentiam tum amorem, norunt omnes, qui me norunt; quo magis gaudeo me post jactationes multas eo delatum, ubi nos ejusdem regni negotia communiter procuranda conjungant uberemque praebeant materiam ad literarum commercium. Ego certe, cum me veteri patriae inservire tempora non sinerent, non aliam videor adoptare potuisse potiorem quam eam, cujus cum illa res sunt connexissimae. Regio jussu honestissime et in urbem hanc deductus sum a Detraeo2 marescallo Franciae, et postea in aulam, quae Silvanecti erat, deductus a Mercaeurio duce3; ab ipso rege4 mira comitate et exceptus et auditus ita, ut spes sit ea cudendi pacta, quorum Suedos minus quam illorum, quae nuper sunt inita, poeniteat. Postularunt Galli in conventu Wormatiensi, ut edicerent Suedi, quantum ipsi in rem Germaniae conferre vellent; se duodecim auxiliarium millia exhibituros. Quod praeterea poposcerant, ut Bannerii5 copiae cum Lunemburgicis6 et Hassicis7 conjungantur, ejus rei spem faciunt postremae ad me e Wormatia literae8. Sed mire dejectos animos eriget, si res fit, quod intra verba tam diu stetit, et Gallus aperte hostem se Hispani9 profitetur. Id enim susurrant qui intima aulae sibi nota jactant. Vix credas, quam inverecundi sint heic, qui Hispano favent, rumorum fabri. Spargunt reginam Suediae10 mortuam; captos ab hoste dominum cancellarium11 et ducem Vinariensem12. Par pari reponunt, nam et Caesarem mortuum pars altera nuper vulgaverat.
Mittitur hinc in Angliam legatus comes de Poigny13; ab Anglia legatus14 heic exspectatur. Bellevrii filius15 hinc mittitur ad visendas Italiae res. Masarinus16 novas quotidie pacis rationes expedit, sed obstat ei Lotharingiae retinendae pertinax apud hanc aulam studium. Puylaurentii et ejus asseclarum17 vincula
347
datusque fratri regio18 cancellarius Butillerius19 regis antehac arcana tractare solitus spem heic faciunt excuti posse animo fratris regii cogitationem omnem de Lotharingico matrimonio.Ubi cardinalem20 et principes videro, penitius res Gallicas introspiciam et quae usui in res Suedicas esse poterunt eorum te, ut debeo, participem faciam.
Vale, vir illustrissime, et nos amare constanter perge mutuum id jure tuo exspectans.
XXVII Febr./VII Martij MDCXXXV.
Rogo ubi in aulam Suedicam literas mittes, has meas ad reginam21 - nam ea forma scribendi mihi a domino cancellario injuncta est - addas.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.
Adres: Illustrissimo Domino D. Ludovico Camerario, Serenissimae ac Potentissimae Reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc. Regnique Legato ad Ordines Foederatos Belgico-germaniae.
In margine: Ao. 1635 Redd. 9/19 Martij.