Nobilissime atque Amplissime Domine,
Qui rebus meis adversis fidem perpetuam praestitisti, quin prosperioribus
371
Superata tamen haec et postquam per Estraeum marescallum5 deductus huc sum, misit ad me comitem Nancaeum6, suum protovestiarium, rex7, qui mihi privatim adventum gratularetur ostenderetque placere regi, quod mihi injuncta haec esset legatio, et optare eum, ut sit diuturna.
Silvanectum ad regem qui me deduceret missus ad me fuit dux Mercurii8. Cardinalis9 abest. Interim eo volente cum patre Butillerio10 coepi agere. Lente satis procedit negotium, sed et nos mora uti possumus. Ut solent plerumque secunda et tristia misceri et, ut poëta graecus dixit, velut in una nasci arbore11, ita nos inter haec pompalia filiam minorem amisimus12 ex itinere et intento frigore enato morbo.
Ceteri adhuc valemus recte, tibique, vir nobilissime, et uxori13 ac liberis14 pro amica salutatione gratias agimus mutuumque reddimus ego, uxor, filius natu maximus15, filia16 nihilque optamus magis quam ut aliqua oriatur occasio, qua vestrae in nos benevolentiae respondentem animum possimus rebus ipsis ostendere.
XVII Martij MDCXXXV.
Tuae Nobilitatis addictissimus
H. Grotius.