Trevirorum urbem Gallis ereptam pro certo habet cardinalis2 aula; Lagrangius3 negare et pernegare non desinit. Fuit enim heri apud me; quo minus est, cur ei credam affirmanti prope eadem, quae pater Iosephus4 dixerat. Illustrissimam Excellentiam Vestram, si inter regnum Gallicum et Suedicum conveniret de pace aut pactione cum Caesare5 non instituenda nisi communi consensu et in eo, ut haberetur ratio impendiorum Suedicorum Maguntiacique tutelam rex6 susciperet, nihil ultra postulare; quibus id ultro addidisse regem velle se et si pace redderetur Maguntiacum, etiam damnum, quod in eo factura esset Illustrissima Excellentia Vestra, sarciretur. Ego quod cardinali dixeram repetii: esse quidem illa praecipua, sed injuncta mihi et alia, a quibus discedere non possem.
Cum et de pecunia auxiliari injecissem sermonem, ejus ne teruncium quidem sperandum dicebat, fine tamen colloquii ad rem eandem delapso addidit, siquid rex dare vellet, id daturum liberaliter, sine ulla obligationis necessitate.
De negotio, quod Spiringio7 fuit exhibitum, mirabatur ut plane ignarus. Ut directionis nomen Illustrissimae Excellentiae Vestrae conservaretur, multum ajebat a se et Feuquerio8 laboratum eorumque opera rem confectam. Electoris Saxonis9 referebat verba in Illustrissimam Excellentiam Vestram aspera, neque illum hac pacifica in speciem actione alio tendere quam ut totius Euangelici cor-
406
poris in se transferat directionem. Ego vero testabar existimare me Saxonem re ipsa appetere pacem, si modo eam tutam satis reddere possit multis in ejus societatem perductis.Mitti hinc virum nobilem dicebat in Suetiam unde jam discessisset Davausius10. Sermones multos cum D. Skytti filio11, ut rescivi, miscuit et quantum conjicere potui suasit ei quamvis a patre in Angliam vocato, heic ut subsisteret. Sed is juvenis et patris praecepta et mea secutus consilia abiit.
Cum Heppio12 quid moliatur, nescio. Inter alia quae attuli, cur Suedis pecunia auxiliaris negari non deberet, quamvis in Germaniae usus militem rex aleret, Hollandorum exemplum attuli, quibus praeter xii militum millia duos milliones hoc anno rex promitteret; et cum diceret desiturum regem haec dare, si ipse hostilia in Hispanum13 captaret, respondi nihilo magis imperatoris14 hostem esse regem quam Hispani.
Custodem sigillorum Francicorum15 vidi; magni facit Illustrissimam Excellentiam Vestram et ait velle id se rebus posse ostendere. Puto eum ex animo loqui. Est enim honestorum studiorum et priscae probitatis; sed ipsius auctoritas majore potentia premitur.
Paratur in hac urbe - ubi rex sub ipsum Pascha futurus creditur, nam hactenus ad S. Germani vicum agit - hospitium Illustrissimae Excellentiae Vestrae domus destinata omnibus extraordinariis legatis, et ajunt admissionales cuncta fore magnifica. Comes Suessionensis16 mandatum habet obviam eundi Illustrissimae Excellentiae Vestrae. Praecurret ut ipse dicit Lagrangius. Ego simul sciero ex duobus itineribus, utrum sit institura Illustrissima Excellentia Vestra, quam potero celerrime eam ut videam operam dabo. Duo metuo, ne ea Illustrissimae Excellentiae Vestrae proponant, quae accipere parum ex usu sit, recusare odii plenum, deinde ne properanti variis obtentibus injiciant moram. Sed ea est tam exercitae mentis prudentia, ut rebus etiam difficilioribus apta remedia facile sit repertura. In quo acquiescam et super omnia in divino praesidio, quod Illustrissimae Excellentiae Vestrae, Illustrissime et Excellentissime Domine, perpetuum precor.
23 Mart./Cal. April. 1635.