Mi frater,
Ex literis tuis, quas 14 ad me dedisti2, discere gaudeo manere literis itinera, unde colligo non tam rigide quam dicitur interdicta esse commercia.
Rex3 jam electorem Trevirensem4 bis repetiit et simul dicitur a Gallis capto oppido Marchae ad Faminam bellum esse commissum. Utinam qui alios implicant se non extricent.
506
Libenter et ista de Philippina et quae addis cognovi. Matrem5 senectutis urgeri incommodis valde doleo. Deus illi, patri6 vobisque omnibus adsit. Insignium cum casside7 bene expressorum valde egeo. Documenta justorum meorum in Rotterodamenses et tibi et D. Reigersbergio8 commendo quantum possum. Petrum9 quibus studiis destinare debeamus - urget enim aetas - rogo omnes cogitetis. Ego longius absum quam ut omnia, quae ad ingenium corpusque spectantia in consilium adhibenda sint, nosse queam.
Poëmatum10 exemplaria exspectabo. Tu quae ibi erunt, divides ut monui.
Cras ad aulam eo promovendis et nostris et amicorum, quos in Germania habemus, negotiis. Rogo, ut, si qua re repensare potestis honorem, quem mihi habuit cancellarius11, cum praeter collatam dignitatem hospitio quoque meo uti voluit, ne quid omittatis.
Vale cum parentibus, uxore12, liberis13, Losecatio14 ejusque domo et omnibus, qui nos ullo vinculo contingunt.
Lutetiae, 24 Maji 1635.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.