Frater optime,
Mitto tibi insignia domus et familiae nostrae cum casside2, qualem pictor Masius3 harum rerum gnarus apponere voluit. Mitto et litteras a Vossio4, et quidem hoc tempore potius, quia litterarum commercio timere incipio.
Quae in litteris XI hujus mensis5 de itineribus cum Illmo cancellario6 emensis scribis, grata fuerunt. Interim ipse huc praeterita septimana appulit et hodie rursum Lugdunum atque inde Harlemo Amstelodamum decessit. Consules Delfenses eum convivio excepere, cui ex amicis nostris interfuerunt praetor
509
Santenus7 et Brasserus8. Ego ne hanc mihi occasionem videndi et compellandi tanti herois elabi sinerem, ipsi hesterno die Sophompaneam tuum9, qui commodum ea septimana prodierat, obtuli et parentis10 - qui per festos hos dies hic adesse vix poterat - omniumque nostrum nomine pro collatis in te beneficiis gratias egi. Excepit me perbenigne et accurate ad omnia respondit, honorem tibi habitum meritis tuis minorem esse seque annixurum, ut magis magisque augeatur, dictitans tibi omnia officia nuntiari et patrem salutari suo nomine jubens. Miror sane viri majestatem, comitatem, facundiam, sed haec tibi frustra narro, qui virtutes ejus optime noveris.Camerario11 et reliquis amicis exempla dedi tragoediae tuae, Salmasio12 per epistolam misi, Amstelodamensibus per Petrum tuum13 tradi curavi.
Didericus14 nuper Neomago scripserat se tertiana correptum eique malo levando medicamenta sumturum nunc cum per hosce aliquot dies nihil nec ab ipso nec a Bosschio15 intellexerim, non dubito, quin sanitatem recuperaverit. Cornelia16 ut valeat - nam aegrotasse accepimus - scire avemus.
Princeps17 intellecto victoriae Gallici exercitus in Hispanos nuntio18 Neomago movit XXIV. hujus mensis et hodie se cum Gallis conjunxisse creditur. Hostes clade suorum - nam ultra quinque peditum millia ceciderunt - admodum consternati Getam fluvium operibus et qua vadari potest castellis muniunt: omnem suum militem e Flandria illuc evocant, ut irruptionem in Brabantiam interiorem impediant. Certe Ferdinandus Austriacus19 minus jam prospera utitur fortuna quam apud Norlingam20 antea, quippe a nostris ad Philippinam cum dedecore repulsus a Gallis vero etiam cum damno machinarum et vexillorum caesus. Si semel justo proelio vincitur actum est de Brabantia.
Reigersbergius21 in se recepit onus cum Roterodamensibus de tuo negotio agendi, ego cras Delfos cogito, ut cum nostris popularibus de testimonio tibi perhibendo conferam.
Salutant te omnes hic amici, et nominatim Basius22, Boechovius23 et
510
Mireveltius pictor24, qui Oxensternio tuam ostendit effigiem, quam ille mirifice probavit: pinxit et ipse cancellarium, quod ejus opus omnes mecum laudant.Deus Opt. Max. te cum uxore et liberis diu nobis servet incolumes.
Vale.
Hagae, XXVIII. May 1635.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Diderico, qui lugubribus
in castris uti non potest,
opus erit novis vestibus;
interea iis utitur, quas
sub hyemem confici fecimus.
In margine schreef Grotius: 28 Mey (rest afgesneden).