Excellentissime Legate, et Patrone mi incomparabilis,
Tuas accepi2 et summa cum voluptate legi perlegique, sed conscius mihimet nihilominus de meritorum penuria, quae mihi abunde satis superque ascribere candidus amor tuus humaniori affectu praegnans dignatus est. Nec in tuis ad me solum cor tuum benevole aperuisti, sed tuis ad reverendissimum archiepiscopum3 ab ipso thesauri instar habitis abundantius vota et desideria amica effudisti, sic enim literis perlectis mihi solatii magni loco referebat Illustrissimus praesul4; a quo antehac reciprocas accepisses, si gravia quaedam negotia non intervenissent. Hoc mihi, tibi suo nomine significare mandabat: Condignas igitur ab ipso gratias expectes, sed a me, qui persolvendo impar prorsus sum vel dictis vel factis, non alia tibi promitte quam quae cor et mens sincera te digna excogitare queat.
Quae hic cum in privatis tum in publicis agitantur, si grata fortassis tibi sint, non gravabor inserere. D. Rivius5, advocatus regius, recens librum6 de re non vulgari, scilicet, historiam rei navalis edidit et Dominus Seldenus7, qui te, si ullum mortalium, summo prosequitur honore, parat divulgationem libri, qui diu latuit de maris dominio8, ex mandato principis9 facit, nec tantum classe, sed
516
calamo pugnare decretum esse videtur; classis ad praelium fere parata, sed liber nondum praelo datus.D. Iunius10, bibliothecarius regius, e cultoribus tuis non postremus in catena graeca super Iob edenda11 totus est neque te celabo, cum literarum bonum aliqua ratione spectet, me codices manuscriptos non contemnendos, sed ut ϑήϱαμα ϰαλὸν ex Germania advexisse. Habes hic designationem schedula12 notatam; unum denique restat, de cuius notitia te maximopere gaudere certus scio.
D. Anstrutherus13 iam exlegatus, si ita loqui licet, amplam satis fortunam nactus est naturae non regis dono, mortuo enim coniugis fratre14 absque mascula prole possessiones et bona haereditaria in ipsam descendere.
Ulterius te a tuis negotiis non divellam.
Vale, vir incomparabilis, et me amare ne desiste, qui semper maneo
Tuus in omni officio paratissimus
cliens amicusque
Samsonus Iohnsonus.
Londini. XXI. Maii. St. v. MDCXXXV.
Si rescribis, Oxonii expectabo literas, hodie enim hinc discedo.
Adres: Illustrissimo et Clarissimo Viro Hugoni Grotio, Reginae regnique Suedici Legato, literarum facile Principiss. Lutetiam.
In dorso schreef Grotius: 21 Maii vet. st. 1635. Iohnsoon.