eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2171. 1635 juli 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Non omisi scribere statis diebus, saepe et extra ordinem, quoties occasio se dedit, nec una via. Faciunt tamen infesta per omnes partes, qua terra, qua mari, itinera, ut dubitem, pervenerintne, aut omnes, aut pleraeque. Neque vero tam eius certus esse cupio quam prosperi adventus Sublimitatis Tuae in illas partes, quae ipsius praesentiae cummaxime indigent.

    67

    Vellem habere multa, quae nuntiare possem, unde animus adderatur labascentibus. Et ad alios quidem non nisi prospera scribo aut spes prosperorum. Caeterum id quod res est neque aliorum diligentia latere Sublimitatem Tuam patietur neque a me apud eam taceri fides patitur.

    Praetereo Belgica, ubi quae post secundam praelii fortunam2 accidere, minime respondent expectationi. Nulla defectio populorum aut nobilium, nulla expugnatio urbium, quae id nomen mereantur; contra mira et nobilitatis et plebis fides in Hispanum3, nec minus in Gallos odium accensum novis quotidie plusquam militaris licentiae exemplis. Quid futurum sit ubi ingens ille, qui utraque Rheni ripa incedit, exercitus hostilis ad Antunnacum altero facto transitu vires suas junxerit, erectis animis opperimur. Magno haud dubie onere levabit Germaniam tantarum copiarum in Belgicum solum abitus, non ita tamen, ut non satis et ibi cis Rhenum maxime belli restet. Pars ea, quae ad superiora ejus ripae flexit captis Beinemio, Seltzio locisque aliis junxit se Lotharingo duci4, qui ad Brisgraviam duo peditum quatuor equitum millia recollegerat. Dux ipse XVIII Iunii ad Marckelsheimum erat, Colmariam et Slestadum prope, Ioannes Waertus5 Argentorato non longe, cui magnus honos obtigit, quod duas cohortes regimenta vocant, Gallicas Lafortiani agminis6, quarum altera erat regis7 praetoria, concidit. Pars vero altera, quae Spiram et vicina cepit, indiligenter custodita a Bipontinis, tantum intulit metum duci Bernhardo8 metuenti, ne multis ex partibus velut indagine clauderetur, ut Sarraepontem primum, inde propius Mosellam ad S. Avoldi se contulerit, Feuquerium9 inibi exspectans et multum querens, quod non in tempore redditus sibi sit equitatus auxiliaris Suedicus, non impleta promissa Lutetianis pactis duodecim millia, non propius ad Rhenum admotae Lafortii copiae.

    De caeteris querelis nihil nunc dicam. Lafortii miles rerum omnium penuria laborat tantumque licentiae usurpat, ut magisne ipsius an Caesaris10 miles agrestium plebi metuendus sit, jure dubitetur. Haec ipsa quam dixi pars Caesarianorum antequam in Treviros Belgasque iret, missis equitum duobus millibus populata est agrum Bipontinum, et nimia hujus festinatio ad pericula Belgica servare ad tempus videtur Wormatiam et Maguntiacum. Transrhenana autem pars Gallassiani11 exercitus, ad quinque millia, draconarii plerique, Antonnacum petit citis itineribus; eorundem portio alia est, quae Manheimum et Heidelbergae arcem aut oppugnet aut jam cepit. Tanta est eorum, qui in illis erant locis, consternatio, quae administratorem Rusdorfium12, Colbium13, Streiffium14, omnes Metim compulit forte

    68

    nec ibi constituros, nam multi inde ad hanc usque urbem retrocedunt. Administrator Sedanum iturus creditur secum ferens infortunati Friderici, regis Bohemiae15, corpus, ne deprehensum alicubi hostibus ludibrium praebeat.

    Mansfeldium16 ab Argentorato literae scriptae XVIII Iunii in Ringravia dicebant censu acto exercitus reperisse duodecim peditum, decem equitum millia. Iam vero et rex Hungariae17 dicitur novum et magnum exercitum trahere nullo ultra a Turca18 metu versis ejus in Persam19 armis.

    De Nurimberga audimus, orare eam pacem a Caesare paratam recipere quater mille milites in sui custodiam, mulctam pendere 300000 florenorum et quae ecclesiae ecclesiasticorumque fuere eis reddere. Vereor, ne longius eat exemplum. Nam par et magnitudine et fide in partes Argentoratensium civitas, non eadem quidem sed eodem euntia mala sentire incipit imminutis commerciis rerum ad vitam necessariarum pretio in triplum incenso.

    Adversus haec tam longe lateque patentia Germaniae incommoda ac pericula tarde heic consulitur. Principe Condaeo20 huc vocato primum ut divortio fratris regii21 suam auctoritatem illiget, deinde, credo, ut seditiones tum alibi tum in Aquitania maxime gliscentes22 aut comprimat aut sopiat; successor ei cum imperio in omnes cis Rhenum extra regni limitem regis copias mittitur cardinalis Valetta23. Sub eo erunt Halerii24, Lafortii, Feuquerii copiae auctae addito e proximis praesidiis milite, ita ut omnes futurae putentur ad millia viginti. Seditio tum alibi magna est tum Burdegalae quanquam in urbe ea agente Espernonio25 cum armata nobilitate; ipsa quiete recolligit vires, palam clamante plebe: ‘vivat rex, sed sine tributis’, nec quoque audente aut poenam aut nova tributa exposcere.

    Ad Italiam venio. Ibi crescentibus indies Hispani viribus tanta fuit Gallorum contra ingenium cunctatio, ut invenerit quod eventurum prudens nemo dubitabat; Bormioque et aliis Vallis Telinae castellis expulsus impar tanto certamini Rohanius26 vix Clavennam Ripamque retineat, si tamen nunc retinet.

    Causam tantae patientiae aut negligentiae potius maxime credibilem illi adferunt, qui pontificem27 omni modo per nuntios id egisse ajunt, ne extra Telinam Vallem in Italiam promoverentur arma spe facta inani quieturum, si nihil ultra moveretur, Hispanum. Accedit aliud ad haec non minus malum, quod certo discimus Americanam classem nullo damno Hispaniae portus attigisse resurgentis belli alimentum.

    69

    Puylaurentii28 mors dat fabulis locum, post multas in Bastiliano Vincennique carcere clausorum antehac subitas mortes. Ego minime suspicax, satis ad mortem causae in ipso carceris taedio esse arbitror hominibus praesertim fortunae nihil nisi blanditias expertis nulloque literarum praesidio munitus contra rerum humanarum vices.

    Qui res Colmariae heic agit29 multum queritur tutelae regiae conditiones longe alias addi quam Lafortius Insulanusque30 pepigerant; maxime eum offendit adscriptum, ut oppidani ad suae salutis custodiam ea conferant, quae necessitas exigat, quanquam addito ultro, ut id faciant non coacti. At meliorem suorum municipum sub Suedorum tutela, sub Caesaris quoque imperio statum fuisse: omnemque tributorum mentionem in federe initium esse ad servitutem. Cum multum haec querendo apud Butillerium patrem31 Servianumque32 parum proficeret, postremo Ruellas ivit, si forte convenire cardinalem33 posset. Post rerum quae geruntur vindemiam, racemationem addo conjecturus in eam, quae minus explorata habeo. Tres Suedorum turmas ad Landstulium disjectas; ducis Bernhardi copias exhaustas dici relictis praesidiis, Maguntiaci maxime; eidem duci, si Gallis se totum addicat, Alsatiam pro dono ostentari; contra Arnaldum34 magna a Germanis parari documenta rejectandae infamiae; missos a Cameracensi agro vicinisque locis, qui incendia et vastationes, ut apud Batavos fieri solet a rege pecuniis redimant; legatum Galliae Davausium35 potentissimum esse in aula Suedica, honoribusque non antehac auditis exceptum.

    Nihil habeo praeterea, nisi ut Deum precer, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae ut praesens adsit.

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Iulii novi cal. 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 158; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 55.
    2 - Vgl. no. 2137, p. 15.
    3 - Philips IV.
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    5 - Johan van Weert (of Werth) trad als ruiter in Spaanse krijgsdienst onder Ambr. Spinola en klom op tot generaal der cavallerie in het leger van Ferdinand II; hij stierf in 1652 en werd in de Grote Kerk van zijn geboorteplaats Weert begraven.
    6 - Van het leger van Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    10 - Ferdinand II.
    11 - Van Matthias, graaf Gallas, veldheer in het leger van Ferdinand II.
    12 - Johann Joachim von Rusdorf (1589-1640), staatsman in dienst van de Palts en van Zweden.
    13 - Colbius is mij niet bekend.
    14 - Sillartus Streiffius; zie V no. 1989, p. 333 n. 9.
    15 - Frederik V van de Palts; hij was op 29 november 1632 overleden.
    16 - Philipp van Mansfeld.
    17 - De zoon van Ferdinand II, later als Ferdinand III keizer van Duitsland.
    18 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    19 - Sam Mirza (Sefi).
    20 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    21 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans; hij was op 3 januari 1632 in het geheim gehuwd met Margareta van Lotharingen, welk huwelijk men op formele gronden trachtte ongeldig te doen verklaren; vgl. Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv.
    22 - Vgl. o.a. V no. 2117 en volgende brieven.
    23 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    24 - François de l'Hospital, graaf van Hallier.
    25 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    26 - Henri, hertog van Rohan.
    27 - Urbanus VIII.
    28 - Antoine de Laage, hertog van Puylaurens; zie no. 2145, p. 26 en n. 10 aldaar.
    29 - Zie no. 2137, p. 14 n. 1.
    30 - Melchior de L'Isle.
    31 - Claude le Bouthillier.
    32 - Abel Servien; zie over hem V, p. 104 n. 1.
    33 - De Richelieu.
    34 - Isaac Arnauld de Corbeville; zie V no. 1981, p. 322 n. 1.
    35 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]