Illustrissime Domine,
Literae, quae a Germania maritima quaeque a vobis veniunt, in Brabantiane retineantur, an ejus periculi occasione curiosi abutantur alii, non sine causa dubito. Doleo ex iis, qui jactantur, sermonibus cognoscere Gallos, - non aulam dico, cardinalis2 enim rerum potens omnia alia loquitur - sed duces, sed milites, adeo esse alieno a principe Arausionensi3 animo, cum tamen, siqua spes est rerum bonarum, ea a mutua ipsum inter et illos concordia pendeat.
In Valle Telina res non male procedunt: III Iulii nova duci Rohanio4 parta victoria, capti mille, fusi caeteri. Etiam Bormium ab hostibus derelictum Genevenses literae loquuntur.
Die 14/24 Iulii, ad S. Avoti convenere cardinalis Valetta5 et dux Bernhardus6. Habebat secum Valetta X aut XII peditum, equitum minus quam duo millia. At heic in aula habere dicitur viginti sex7 peditum millia, equitum XII. Spero futurum, ut, quod tam cito fieri non potuit, ut dignae tanto rege8 copiae in hostem procederent, id fiat cum tempore, cujus tamen grave est damnum. Nam dum heic argentum retinetur, ibi, quod sequitur, miles deficit, capta Caesaris Lautera est, et quo diutius defensa est, eo saeviorem sensit victoriam.
Obsidetur Bipontinum oppidum; quid de Maguntiaco sit, ignari vivimus tanta per interjecta loca hostium vi. Tamen a Colmaria abiisse hostes laetus intelligo; at contra triste est quod scribitur Ulmam, Memmingam, oppida alia, Norembergae exemplo, quaerere pactiones proprias. Ducem Chaunium9 audimus quidem ingressum modicis cum copiis in agrum Cameracensem, sed retro pedem tulisse nullo aut levi hostium damno.
Mercatorum heic exquiruntur consilia ad reperiendas rationes restituendi
125
inter Galliae Hispaniaeque populos commercii, quo illi difficilius quam hi carent. Colmariam exemtam periculo ajunt, qui veniunt inde. Leiningii10 et Hohenloiorum comitum nonnulli11 Saxonicis conditionibus12 accessere. An verum sit, quod additur, Lefflerum13 pro Wittenbergensi duce14 Viennam Austriae iisse, nescio. Argentoratenses huc misere sciscitatum, quid sperare debeant, nec dubito, quin partim res ipsae partim hinc additae spes eos sint retenturae in partibus; quanquam pacem Saxonicam per tubicinem misit ad eos Galassius15.Haec sunt, quae nunc quidem aut certa sunt, aut in tanta rerum ob infestas vias caligine pro certis habentur. Si quid novi discetur aut etiam16 horum cognoscetur exploratius, expertem te non patiar, Illustrissime Domine, quem cum omni familia divinae tutelae commendo.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
H. Grotius.
2 Augusti novi Cal. MDCXXXV.
Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, conseiller d'Estat de la Reine de Suède et son Ambassadeur es Provinces Unies. A La Haie.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R.A.o MDCXXXV 9 Aug. st. n.