Mi frater,
Libros, quos nuper desiderare me scripseram Tragoediae nostrae2, accepi non ita multo post et simul Vossii eruditissimas grammaticas commentationes3, pro quibus gratias ipsi ago. Quandoquidem vero Blavius4 in minori forma aliam parat editionem, ne ei praeripiat lucrum πῆμα ϰαϰὸς γειτων5, ideoque si qua typotheta peccavit aut ipse curis posterioribus emendandum censerem, eorum indiculum poposcit, eum nunc ad te mitto rogoque, ut ad eum diligenter corrigantur omnia. Quod ideo dico, quia in poematis nunc alterum editis video quaedam, quae emen-
127
danda monueram non emendata. Illud maxime miror, cur Silvae6 non illum, quo Lutetiae editus est, annum, sed alium rebus ea contentis minus congruentem apposuerint.Quae de negotio Rotterodamensi7, de libris chartisque rogavi antehac, ea, donec impleantur, aut literis omnibus repetam aut pro repetitis haberi volo. Amstelodami qui erant libros, eos jam in itinere esse laetus intelligo.
Habui hodie apud me tres pastores reformatos eruditissimos: a Montepellerio Faucherium8, ab hac Ecclesia Metresatum9 et Dalieum10. Orarunt me, ut ipsorum jungerem communioni; quae olim constituta sunt Alesiensi et Carentoniana synodis, mutata novis decretis, cum lutheranis oblata est communio; sperare se a nobis suam confessionem pro Christiana haberi; se idem sentire de remonstrantium confessione; meminisse se ejus, quod adversus Sibrandum11 scripseram; mirari me, si Chrysostomo12, si Melanchtoni13 ad se venienti negaturi essent jus communionis; legisse se et probare valde tum totum librum meum de Veritate Religionis Christianae14 tum ultima ad concordiam monita. Audita haec laudavi, ut cum meo semper proposito congruentia; mihi Melanchtonis sententiam mire semper placuisse neque id dissimulasse me; quod ad pacem ecclesiarum attineret, scire me non debere eam turbidis agendi rationibus perturbari; colloquia inter doctos libera esse debere. Dicebant etiam remonstrantibus in Batavia ad communionem recipiendis se laborare ac scripsisse ad Rivetum15. Cum tempore se prudentiores factos et sperare se Batavos aliquid in sui gratiam bene expensis rationibus facturos. His ultro citroque dictis addidi me communionem animorum, quam semper cum ipsis habuissem, paratum etiam externis ad hoc institutis symbolis testari neque unquam, quominus id fieret, per me stetisse. Siquas in terras advenirem ubi lutherani cognita mea de coena sententia me ad suam communionem vellent admittere, ibi quoque idem facturum. Id quoque probabant. Deo gratias ago quod eo usque profecerint moderationis consilia, ut, unde antehac flabra venerunt fervidissima, inde nunc veniant aurae tanto leniores. Nec dubito, quin et de re ipsa non pauci nobiscum sentiant. Poteris de hac re cum remonstrantibus intra modestiae limites et aequae pacis vota se tenentibus ipsoque cum Utenbogardo16
128
loqui, ut intelligant me quod facio justissimis facere de causis, et talibus quidem, ut ni facerem, crimen ab iis, qui temere nos damnaverant, in me recideret. Rogarunt me pastores iidem, notas meas ut ederem in Novum Testamentum17.Vale cum parentibus18 et amicis.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
2 Augusti novi Cal. 1635.