Frater optime,
Audio nuntios papales2 nobis peperisse eam libertatem, ut nuntiis in posterum secure ultro citroque commeare liceat; sed vereor, ne et iidem aliquando pacem inter Gallos et Hispanos nobis exclusis sarcire tentent.
Toto praeterito mense praeter unas XVII Julii ad me datas3 nihil a te vidi, nunc nos iterum ad pristina litterarum commercia redituros spero, nam ut te ignorantia eorum, quae hic geruntur, vexat, ita et nos vicissim aegre habet quod rariores a vobis veniunt litterae.
Propugnaculum Schenkianum in hostium esse potestate et ego jam antea scripsi4 et tu aliunde jam intelligeris. Iuvit hostes praeter consilia cujusdam transfugae quod comes Guilielmus5 paucos ante dies magnam stipendiariorum partem inde eduxerat navemque bellicam, quae illic in specula esse solet, ad alios usus sevocaverat. Notum id hosti, qui milites quadringentos circiter schaphis impositos ex urbe Clivia per alveum, qui ex adverso propugnaculi est, Betaviam petere jussit; unde per fossam siccam moenibus succedentes paucis, qui a defendebant, resistere non valentibus et vulnerato tribus locis gubernatore Welderio6 propugnaculi potiti sunt. Erat illic pons navalis in Trajectu Rheni, quem ipsi ad Vahalum transtulerunt, atque ita ripae Cliviacae invaserunt possessionem, quam etiamnum tenent, sociorum accursu aucti. Princeps7 praemissis comitis Guilielmi in Betaviam copiis et ipse cum exercitu Noviomagum venit atque inde ad partes transrhenanas tutandas secessit. Interea comes Guilielmus lunatum propugnaculum et alia, quae transfossam fecerant hostes, opera pugnando cepit, ita ut jam intra moenia compulsi sint. Nunc in eo totus est, ut machinis bellicis ad id dispositis pontem hostilem disjiciat, et jam id bene successisse rumor est. Deinde etiam majores machinas, quae globos igneos et alia id genus jacere solent, subvehi princeps jussit, ut vel hoc pacto hostem expellat, brevique id fore pollicetur.
Venit nudius tertius ad nos e castris filius8, cui matris jussu vestes concinnantur, quo peracto iterum remittetur ad exercitum.
139
Litteras Poloni regis9 ad Suecos hic vulgatas mittere operae pretium duxi; habent enim ea speciosos sane praetextus. Addidi et a Datesilario10 epistolam, qui responsum ad priores litteras11 flagitat.
De Sophompanea12 ad Petrum13 scripsi, quem aut tibi aut mihi, quid libris tuis actum sit, referre jussi.
Magnum est, quod de Valle Telina scribis et de Rohanii14 victoria ibi parta, quae Caesarianos valde affliget.
Parentes15 jam satis bene valent. Abfuit per aliquot septimanas Dussenus16, qui cum redierit, agam cum eo de chartis tuis recuperandis; nemo deputatorum17 - Broechovium excipio - jam scit, ubinam eae lateant. Certe curabo libros aliaque, quae in mea patrisque potestate sunt, commoda occasione ad te mitti.
Uxori me commendo, a qua jam diu nihil accepi, et filium filiamque18 salvere jubeo.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VI Augusti 1631 (sic).
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 6 Aug. 1631 (sic). W. de Gr. Van Schenkenschans etc.19.