eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2228. 1635 augustus 10. Aan A. Oxenstierna1.

    Spero quas antehac statis diebus, interdum et pro occasione crebriores scripsi literas, quanquam longo nec ab hostibus libero itinere, recte ad Sublimitatem Tuam pervenisse, quibus quaecunque heic aut comperta aut rumoribus vulgata acceperam, significavi quam potui diligenter.

    Multum metuo, ne quod heic ante tempus creditum de Maguntiaco fuerat, verum fiat. Namque hostis cardinali Valetta2 et duce Bernhardo3 urgentibus derelicto Bipontini oppidi obsidio, deserta et Caesaris Lautera, quam tanto nostrorum ac suorum ceperat sanguine, vim omnem Wormatiam transtulit, quo venturus et rex Hungariae4 scribitur. Addunt literae a Meti et Argentorato - nam a locis longius absitis habemus nullas - jam Maguntiacum obsideri aut potius castellum, quod in colle propinquo est, quo omnem militem retractum ajunt. Audio, cum primum convenerunt Valetta et dux Bernhardus, Valettam ita prae se tulisse majus fastigium, ut ea res non exiguam offensam in animo ducis reliquerit, qui nunc juncti exercitus primum agmen ductare dicitur. Lafortius5 apud Spinalium parvas habet copias, exhaustas, dum inde suppletur Valettae exercitus. Incolismensis6, observator Lafortii futurus, nondum advenit. Ducis Lotharingi7 copias postremi nuntii dicebant non longe abesse a Remiremontio. Argentoratenses missis ad se Galassii8 literis ipsos ad pacem cum Saxone factam9 invitantibus, cum circum se nulla nisi hostilia conspicerent arma, literas ad regem10 scripserant

    150

    ea libertate, quam exprimere res extremae solent, si manerent ea pericula, sperare se cum bona regis gratia posse se ad pacem consilia sua flectere. Ea scriptio ita aulam commovit, ut illico mitterentur, et eo, et Colmariam, qui eas civitates magnis pollicitationibus in foedere retinerent eodemque tempore syndico Colmariensi11 tam diu hic inciviliter tracto concessae sunt conditiones non iniquae societatis, quarum mitto exemplum12.

    Magnis laudibus celebratur Rohanius13 iterum caeso hoste ejectoque ex omni Valle Telina ac Monasterii et Bormii comitatu; et nunc in Tirolensi agro persecutes hostem ibi se recolligentem dicitur; quarum rerum narrationem adderem fusiorem, nisi id faceret suis, quas mitto, literis Sprecherus14, vir ob summam reverentiam ac fidem in res Suedicas virtutesque magnas, amari a Sublimitate Tua, optimo earum judice, sane dignissimus.

    Quanto autem majore fama attollitur Rohanius, eo acerbiora ubique verba in principem Arausionensem15 audiuntur; non quidem cardinalis16 aut eorum, qui ipsius lateri sunt proximi, qui obstinato silentio premunt animorum motus, sed eorum, qui ab exercitu missi huc veniunt. Longa apud Trajectum Mosae mora, periisse vera agendi tempora; de victu non provisum; non oppugnatum Lovanium, aliaque id genus. Nec omittit princeps Arausionensis rejectare in Gallos culpam, quorum copiae serius constituto adfuissent; agrum et fruges, alimenta exercituum, licentia et raptu ipsorum corrupta marescallis17 urgentibus, quod impatientes inediae essent Galli, discessum a Lovanio. Brezaeo ferocius agenti ajunt dixisse principem se quidem et Castilionaeum pridem imperiis parere didicisse, ipsum autem nihil nisi imperare. Multus metus, ne veteres simultates, nequid dicam gravius, ob prope interversam principatus Arausionensis possessionem et fidem auxiliorum, cum in Flandriam quondam pellectus esset princeps, non praestitam rupta cicatrice recrudescant. Ad haec mala cum accedant tot infortunia, quae nemo animo anteceperat, amissa omnia tam sumptuosae expeditionis praemia; tum vero quod castellorum Batavicorum opere firmissimum, situ eximium erat ad ipsum Rheni divortium, Gravewarta aut Schenckianum nomine, amissum, et post irrita haec tentamenta desperatio belli per victoriam finiendi sequetur haud dubie in rectorum populorumque animis ingens induciarum cupiditas. Repositam Gallis a cardinali Infante18 belli indictionem, factam demum post Lovanium obsidioni exemtum, verbis magnificam satis miserit dominus Camerarius19. Ego alterum scriptum prioris regis scripto oppositum20 mitto, in quo multa in Hispanos jacta remittuntur in Gallos allaborante et Gallorum, qui cum regina matre21

    151

    vivunt, ingenio, dum aliud non reperiunt, quo se hospitibus suis approbent. Eos inter eminet vir non ineruditus Sanctigermanius nomine22, supplicio nuper hic imaginario, ut in absentes mos est, affectus, virulentorum librorum in cardinalem scriptor23, eoque merito apud Brabantos abbatiam consecutus episcopatum sperans. His aliisque indiciis satis conspiciens cardinalis, quam infensus, praeter odia inter gentes, sibi privatim sit Hispanus24, per residentem Caesaris25, quicum multum locutus est his diebus, persuadere conatur Caesari et belli causas et pacis moras penes Hispanum esse, aegre ni fallor, distracturus familias tot non tantum cognationibus, verum et communibus utilitatibus colligatas.

    In pecuniario nostro negotio moveo quotidie ipse et per meos, promoveo nihil et prope est, ut cum Heufdio26 dicam, ludibrio nos haberi. Nec de legatione27 aliud, quam quod scripseram, futurum puto. Si ad haec accedet ut sua quidem servent Galli, Maguntiacensem autem regionem ad Caesarem et archiepiscopum28 redire patiantur, imperare mihi non potero, quin suspicer non optima fide nobiscum agi.

    A Vienna scribitur multum ibi ad constituendas cum Gallo conditiones laborare pontificis nuntium29. Masarinus30 Ruellae aegrotat magna pro ejus valetudine regis cura. At Riceliaci frater, Lugdunensis cardinalis31, tanti facit Romae manere, ut jussis episcopis cardinalibus ad suas ire sedes archiepiscopatu se potius abdicaverit, quam Romam et negotia ibi tum de dissuendo matrimonio fratris regii32 tum alia publica privataque desereret.

    In Belgarum ea, quae Picardiae adjacent, levi manu ingressus Chaunius33 rediit nulla re facta memorabili, magno cum Batavorum dolore, qui inde hostium damna sperabant magna et facilia. Lustrantur non longe hinc feudorum possessores e Normannia atque aliunde ad arma, quod nisi in magnis periculis fieri non suevit, exciti. Sed multis paupertatem suam aliaque fortuita excusantibus numerus omnis ultra decem millia futurus non putatur. Seditiones tributariae tantum abest ut desierint, nuper ex novis magistratibus, quos electos solent vocare, quidam e fuga Burdegalam reversus a plebe trucidatus est.

    152

    Fuit apud me vir huc missus a marchione Badensi Durlachano34, qui rebus adeo ambiguis certus esse voluerat de regis in publicum ac se voluntate. Retulit qui missus erat - nam me accessit voluitque suum principem Sublimitati Tuae commendarem - scriptum regis, pacem nullam facturum se promittentis, nisi ipsius, quantum aequitas et res ferrent, habita ratione. Idem Colmariensibus promissum est. Cardinali Valettae praeceptum, ne praelii fortunam subeat, ex iis, qui nobis favent, intelligo. De duce Lunemburgico35 varii heic sermones.

    Existimant non imperiti rerum Valli Telinae novum imminere periculum, et multas eos in locos copias ab hoste mitti Vienna et aliunde nuntiatur. De Sabaudo36 video ab Italis ita judicari nihil illum sincere agere, nihil, cujus non conscios faciat Hispanos, ut solet duabus sellis sedere. At in Neapolitano regno, ex quo bellari in Belgicis regionibus coeptum est, edictum Galli excederent, res eorum custodiri jussae ut talio servaretur.

    Francofurtum, Hanovia, Franquendalia ut se habent, nescimus, nisi quod difficiles esse dicuntur aditus hoste circumfuso. Ajunt heic D. Davaux37, regis legatum in conventu, qui res Suediae Poloniaeque tractat, verba fecisse de controversiis regnorum compromittendis in arbitrium parlamenti Parisiensis. Ego non puto virum judicio valentem credere potuisse id persuaderi posse iis, qui in possessione sunt.

    Rediit ad Hollandos Charnassaeus38 et pecuniam adfert non minus ibi quam aliis in locis necessariam. Vestris quae gerantur in locis, scire et expetunt alii et ego imprimis, ut inde mihi sit benigna compellandi proceres et res nostras commendandi occasio, diende quia ita mos est humani ingenii ignorata mala majora sibi fingere39.

    Ex India orientali, quae Batavis venit, naves sex millionum merces ferunt. In Hispania bellum in Brasiliam paratur strenue. Legatus Pavius40 iterum laboravit, ut domum reverti sibi liceret, sed frustra hactenus.

    Deus, Excellentissime Domine, res valetudinemque Sublimitatis Tuae curet.

    Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Augusti 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Met andere hand: Praes. München Neuburg d. 25 Aug. 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 173; Oxenst. Skrifter 2. afd. II. p. 74.
    2 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - De latere Ferdinand III, zoon van Ferdinand II.
    5 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    6 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II in de Dertig-jarige oorlog.
    9 - Voor de vrede tussen Ferdinand II en Johann Georg, keurvorst van Saksen, zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Jean Henri Mogg.
    12 - Ontbreekt.
    13 - Henri, hertog van Rohan.
    14 - No. 2232 dd. 12 augustus is een antwoord op deze, verloren gegane, brief van Fortunatus Sprecher.
    15 - Frederik Hendrik.
    16 - De Richelieu.
    17 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, en Gaspar de Coligny, graaf van Châtillon, aanvoerders der Franse troepen, die in de Zuidelijke Nederlanden de Spanjaarden bestreden.
    18 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    19 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag; voor het geschrift zie Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 211 vv. en Knuttel, Pamfl. nos. 4360, 4361 en 4362.
    20 - Vermoedelijk Knuttel, Pamfl. no. 4363.
    21 - Maria de Medici, die in de Zuidelijke Nederlanden verblijf hield.
    22 - Mathieu de Morgues (of Mourgues), sieur de Saint-Germain (1582-1670).
    23 - O.a. van het geschrift bij Knuttel, Pamfl. no. 4366.
    24 - Philips IV van Spanje.
    25 - Sébastien Lustrier, resident van Ferdinand II in Frankrijk; zie no. 2222, p. 141 en n. 9 aldaar.
    26 - Johan Heufft, bankier te Parijs; hij trad o.a. als agent van Zweden op.
    27 - Hierover herhaaldelijk in de brieven van en aan Oxenstierna; tenslotte werd Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, gezonden.
    28 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, aartsbisschop van Mainz (1629-1647; geb. 1583). Bij de verovering van Mainz door Gustaaf II Adolf op 23 december 1631 was Anselm Casimir gevlucht; na de herovering van de stad door Matthias, graaf Gallas, keerde hij op 22 juni 1636 in zijn bisschoppelijke residentie terug.
    29 - Malatesta Baglioni; zie no. 2222, p. 141 n. 10.
    30 - Giulio Mazzarini (Jules Mazarin), extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII te Parijs.
    31 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-bisschop van Lyon (1628-1653; geb. 1582).
    32 - Gaston Jean-Baptiste de France; hij was op 3 januari 1632 in het geheim gehuwd met Margareta van Lotharingen; de koning trachtte dit huwelijk door de Franse bisschoppen ongeldig te doen verklaren; vgl. Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv.
    33 - Maarschalk Honoré d'Albert, hertog van Chaulnes.
    34 - Markgraaf Friedrich V van Baden-Durlach.
    35 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    36 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    37 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    38 - Hercule de Charnacé, Frans gezant in Den Haag.
    39 - De rest van de brief ontbreekt in de editie der Epist.
    40 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw, die na beëindiging van zijn zending met Johan de Knuyt naar Parijs nog steeds vergeefs op zijn terugroeping wachtte.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]