Nobilissime Domine,
Quas ad me dedisti Curia Rhaetorum XXI Iulii, eas comitate legati Veneti2 recte accepi quidem, sed paulo postquam tabellarius stato tempore hinc ad vestras partes esset profectus; quae causa fuit, cur responsum hucusque, id est per dies septem, distulerim, nulla medio tempore data curandi occasione.
Tuas et ad Excellentissimum dominum cancellarium3 et ad D. Smalckium4 simul cum meis misi ea via, quam tutissimam existimavi, neque omisi meis literis mentionem facere summae tuae fidei ac reverentiae in nomen Suedicum5, quae omnia gratissima fore domino cancellario virtutes tuas recto pretio aestimanti non dubito.
Res, quae apud vos aguntur, mire et aulam hanc et nos omnes delectant. Magnam certe dux Rohanius6 et diligentiae et fortitudinis laudem peperit.
De Excellentissimo D. cancellario pridem est, quod nihil habemus magnis itinerum intervallis neque satis certa ulla ad mittendum via, cum in Brabantia retineantur literae, mari autem nondum ulla perpetua inventa sit ad commeatum literarum ratio. Tamen non dubitamus, quin induciae cum Polono in finem mensis Augusti protractae cum spe prorogationis longioris7, egregius marescalli Bannerii8 exercitus, cui ipse nunc adest cancellarius, iniqua et insidiosa plurima in pace Saxonica9 aparentia, praeter ea, quae latere multi suspicantur, generosa regis10 pro sociis consilia restitutura sint animos concussos.
160
Ad Rhenum eae sunt regis copiae sub cardinali Valetta11, cui conjunctus est ducis Bernhardi12 equitatus, ut Galassius13, cum ab obsidio Bipontini oppidi abscedere sit coactus, tum et Caesarislauteram magno labore ac sanguine partam reliquerit. Nunc ad Magontiacum res geritur quo successu nondum didicimus. Interim ducem Lotharingum14 cum aliis copiis Lafortius15 reprimit.
In Belgicis partibus post fame retrocedere coactos florentissimos regis et Batavorum exercitus, aliud quoque vulnus acceptum est, dolo hostis capto castello ad divortium Rheni, quod alii Scenquianum, alii Gravewortam vocant16. Profectus eo princeps Arausionensis17 non ante quieturus videtur quam rem restituerit sufficiente ad id anni quod restat tempore.
Rex et cardinalis18 bene valent tutandisque regni finibus more veteri feudorum evocant possessores. Si quid acciderit posthac dignum cognitu, te, vir nobilissime, expertem non patiar: cui et ego et uxor tui non immemor omnia optamus felicissima.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
XII Augusti MDCXXXV, Lutetiae.