Mi frater,
De filii Petri2 negotio cogitanti mihi pensiculatius venit in mentem, cum ad id, unde res ipsi speratur, cognitio ei necessaria sit navalis rei mercatoriaeque neque possint maritima in terra disci, si ob longinquitatem India Asiatica ipsi displicet, tamen aliquod iter ipsi experiendum vel in Brasiliam vel in aliam
166
Americae partem, ut quae alibi disci non possunt, ibi discat, magnas suo tempore utilitates inde percepturus, quod non dubito. Ut igitur hoc ipsius cum voluntate quam honestissime fiat, vos amici, ut spero, laborabitis. Didericum3 constituimus ad nos vocare, simul in hyberna discessum fuerit, ut de eo consilium sumamus, quod ei optimum erit. Velim emi mihi et mitti occasione prima mappam Iudaeae a iudaeo editam4 et alterius iudaei librum, qui continet conciliationem ἐναντιοφανῶν veteris Instrumenti5.Nos de Maguntia, Francofurto, Franckendalia, Hanovia, Manhemo, arce Heidelbergensi, quae omnia loca hostis premit, partim et fames, per incerta itinerum ignari eoque trepidi vivimus. Lafortio6 equitis aliquid et commeatus nonnihil ademit dux Lotharingus7, cujus indies crescunt copiae ex Burgundia et ex ipsa Lotharingia pronis indigenarum in veterem principem animis. In Rhaetis res sunt satis prosperae expulso undique Hispano et Caesariano milite, qui nunc in Tirolensi agro se recolligunt. Classis Hispanica nuper disjecta tempestatibus8, iterum apparuit.
Vale cum optimis parentibus9, uxore10, liberis11, amicis et res meas curare perge.
Lutetiae, 17 Augusti 1635.
Rogo si quid scriptum dignum intellexeris de iudiciis super Poematis sacris meis nuper editis12 aut recusis, ne me caeles.
Erratis aut emendandis, quorum indiculum misi, haec etiam addi velim.
pag. 131. lin. 18. scandat scandet 141. 6. mentis Mentis 164. 12. certe, haec certe haec,13.
Tuus tui amantissimus
H. Grotius.