Ut ab eo, quod latissimum est, auspicer, Maguntiacum ab hoste derelictum omnes, qui Meti veniunt, nuntii literaeque consentiunt. Addunt ducem Bernhardum2 cum Feuquerio3 Rhenum transiisse, ut Hanoviae laboranti succurrat educatque eos, qui Saxenhusii sunt et a Francofurtensibus habentur hostiliter. Causa abitus Gallassii4, qui Wormatiam se recepit, haec redditur, quod magna exercitus parte in tam multas obsidiones distracta imparem se Gallis et Vinariensi credidit. At Lotharingiae dux5 copiis et Incolismensem6 et qui adhuc cum eo est, Lafortium7 superans hujus equitatu caeso captoque oppido, Rambervillerio,
181
deinde Spinali, Pontemossono aliisque minoribus, crescit quotidie accessionibus tum popularium suorum, tum e comitatu Burgundiae. Landstulium Valettani8 diripuere arcem etiam nunc, quantum scitur, tenentibus Caesarianis9.Rhaetos intelligimus pati nolle, ut Tirolanum agrum hostiliter vexet dux Rohanius10, ita tutandis rebus suis volentes incumbere, ut tamen salva sibi velint cum Austriacis vicina loca tenentibus federa. Scribit Excellentissimae Sublimitati Tuae de rebus illarum regionum Marinus11, sed veteres ejus sunt literae et spem belli Gallici per Italiam videbit evanidam.
Rex12 adversis, quae e Germania Belgicisque partibus nuntiantur, aeger animo, pacis injecto sermone his diebus, dixit se eam velle, sed spem vix videre. Discessit Viennam residens Caesareus13 a cardinali Riceliaco dimissus majore cum honore quam regum legati solent. Nec dubitatur, quin mandata habeat proponendi ea, quae ad pacem pertinent; quae si non sint ingrata, putatur Sanctichaumontius14, qui Hamburgum et ad Germaniae quosdam principes destinatur iturus longius et in regii fratris matrimonium15 petiturus imperatoris filiam16, ut cum Austriacae domus gratia eoque faciliore pontifice17 irritum habeatur conjugium prius, atque ita Lotharingus amicitiae, quam tantis suis impensis coluit, fructum amittat.
Quadringenta illa florenorum millia per Beauregardium18 missa audio dari Brandenburgico19, ut eo pretio quoscunque potest Saxoni20 auferat. Puto non tam morosum fore in recipienda pecunia quam Batavi fuere, qui florenorum quinquaginta millia sibi a rege numerari fecerunt, pro intertrimento sacomae. Batavorum res factis hoc anno supra vires sumptibus pecuniae egestate maxime laborant, cui malo remedium aliquod de sua arca offerre dicitur princeps Arausionensis21, sed postulato pignore, puta Vesalia.
Heic vero res nummaria nihilo melius expeditur monitusque rex est, cum de attingendis privatorum reditibus, quos civitas haec debet, ageretur, a magistratu urbano, si pertenderetur, rem non sine seditione abituram.
In Aquitaniae vero multis locis22 ita insanitur, ut miles ex iisdem locis adversus seditiones conscriptus seditioni se adjunxerit. Rex et cardinalis23 non longe ab hac urbe sunt, ubi Sequana et Matrona amnes confluunt; sed mittit jam
182
ad me rex admissionalem suum24 significans in Campaniam se ire. Velle solum se esse, itaque nec reginam25 secuturam nec legatos; qui si quid agendum habeant, id cum cardinali agant, cui plenam ipse dederit potestatem. Causa abitionis obtenditur aegre laturos nobiles, qui praefectos provinciarum magnis suis sumptibus comitati eo iere, in supplementum exercitus, qui sub Incolismensi est, si rex eos, ut nuper illos, qui ex Normannia ad aedem Dionysii venerant, visere gravetur. Putantur ii nobiles numerum facturi IV millium multis ob paupertatem et alia se excusantibus, famuli duplum. Video alios esse, qui interpretentur cardinalem velle amoto rege res agere suo arbitratu. Et constat regem nuper succensuisse, quod quosdam nuntios accepisset serius.Chaunius26 nihil plane agit, multum dolentibus Batavis, qui acre inde bellum in Belgas exspectabant. At ex Adresae praesidio egressi nuper Galli aliquot in proxima Flandriae, cum damno rediere. Naves regiae Gallorum duae Caesarea Mauritaniae, quam hodie Algeriam vocant, redeuntes, quo legatum27 gentis suae deduxerant, obviam apud fretum Morinorum navem Anglicam, quae a Liburno portu Thusciae veniens gemmis aliisque pretiosis mercibus opulente erat, demersere, ideo quod inquisitionem obtentu Hispaniensium mercium a Gallis tentatam pati nollet, non levi etiam hominum damno. Id ad redauspicandam cum Gallia amicitiam legato, qui nunc in itinere esse dicebatur Anglico28, non optimum dabit initium. Quin si Anglos recte novi, ad talionis exactionem prius quam ad querelas venient. Haec ad multa hujus anni mala non levis accessio est, quod quos commune periculum jungere debebat, varie se injicientibus ex causis dissociantur. Sanctichaumontius iste, de quo dixi, - futurum enim puto, ut et Sublimitatem Tuam videat - homo est superstitiosissimus eaque sola commendatione ad gradus magnos provectus. Regem sunt qui Nanciacum usque iturum existimant, ut rebus ibi periclitantibus, sua majestate succurrat.
Deux, Excellentissime Domine, det nobis brevi res magnas et prosperas audire vestris ex locis.
Lutetiae, 12/22 Augusti 1635.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.