eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2274. 1635 september 14. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Primas tuas, postquam Hamburgo abiistis, nunc demum recipio. Scio difficiles esse curandi rationes, tamen quotiescunque se dabit occasio, edoceri de iis, quae geruntur, vel in hoc debeo, ut aliqua nuntiando alia expiscari possim; nam mutis nemo loquitur.

    Ex magni cancellarii2 geminis litteris datis XXIII et XXX Julii vet. cal.3 summam rerum, quae illic geruntur, intelligo, quae utinam sit loco meliore. Accedet hoc ad vetera exempla, quam facile dissuantur principum et civitatum ex necessitate aut usu temporum factae societates. Quod a me petis, praestarem libenter, si ea nossem, sine quibus rceta dijudicatio fieri non potest: an cum Polonia bellum habituri simus4; an iis, quas Saxo5 obtulit, conditionibus meliores aliae obtineri possint; quid allaturus ad vos sit Sanctichaumontius6; Batavis nostris an voluntas et facultas futura sit aliqua ope, quae momentum faciat, juvandi res nostras. Nam de Gallicis rebus quid certum, quid incertum sit, non desum septenis quotque diebus, saepe et extra statos dies occasione data perscribere. Deliberationes istae magnam rerum singularium et in dies mutantium cognitionem desiderant; quae cum mihi desit, nisi quantum ad res mihi propiores pertinet, in quibus tamen ipsis nos crebro fallunt nuntii nec minus crebro conjecturae, pro consilio preces contribuam Deum rogans, ut in eam partem flectat animos, quae primum Suetiae reginae7 ac regno, deinde et Germaniae protestantium rebus sit futura tutior simul atque honestior. Magisne metuenda sint belli pericula an pacis insidiae, eorum est aestimare, qui et vires partium norunt et de consiliis eorum, quibuscum res est, ex quotidianis actionibus perque alias secretiores vias judicium facere possunt.

    Litterae posteriores magni cancellarii schedarum A.B.C.D.E. mentionem faciunt, quas non accepi, errorene ibi commisso an viarum incerto an eorum culpa, per quos curatae sunt litterae, haud dixerim. Quarum schedarum mentionem priores faciebant litterae, eas recte accepi speroque non sine usu fore. Plane te rogo, ut eorum, quae sciri possunt, sciam quam saepissime quam plu-

    219

    rima. Mandatum mihi munus quanta maxima possum diligentia percolere non desinam.

    Vale, vir clarissime.

    Tuae Claritudini addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IV/XIV Sept. MDCXXXV.

     

    D. Diodati8 se bonitati tuae commendat.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

    Met andere hand: Wismarniae, die 25 Septemb. 635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. ex Mus. Meerm., p. 26; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 557.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Resp. no. 2215 en 2229; 30 juli is een verschrijving voor 31 juli.
    4 - Op 12 september was te Stuhmsdorf een bestand voor de duur van 26 jaar getekend.
    5 - Johann Georg, keurvorst van Saksen; vgl. no. 2131, p. 3 n. 8.
    6 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    7 - Christina van Zweden.
    8 - Elias Diodati uit Genève.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]