Excellentissime Domine,
Quoties ea recogito, quae literis Sublimitatis Tuae datis 232 et 31 Iulii vet. cal.3 continentur quibusque ante septem hos dies, quantum angustiae temporum patiebantur, respondi4, vehementer doleo videns rem communem Germaniae a Germanis tam multis tamque eminentibus deseri, ad quod malum accedit et aliud,
238
quod Gallia res sibi proximas et proprie suas curare contenta quae remotiora sunt brevi auditu5 transmittit.Cum rex6 abiens cardinalem7 summa cum potestate reliquerit, ad quem desideria nostra perferremus, die dominico ad eum solenniter admissus detuli, quae mandata mihi erant, de Saxone8, de Brandenburgico9, de Lunemburgico10, Bernhardi ducis fratre Guilhelmo11.
Dicebat intellectum sibi Sublimitatem Tuam cum Saxone pactiones moliri. Frustra federa fieri, si non serventur. Se perstiturum in proposito et decipi quam decipere malle.
Respondi offerri quidem aliqua a Saxone Sublimitati Tuae etiam privatim ad Suediam spectantia, sed Tuam Sublimitatem illis sepositis per literas primum prudentissimas ac gravissimas, deinde colloquio cum legatis ipsius12, postremo legatione ad ipsum missa13 ostendisse iniuriam Galliae aliisque sociis fieri; esse praeterea in pace quaedam toti Germaniae ipsique Saxoni periculosa; nec quicquam omisisse, quo adduci possit Saxo ad remedia illis malis quaerenda. Caeterum et illud injunctum mihi, ut dicerem, si desereretur etiam a Gallia Sublimitas Tua, nemini mirum videri debere, si necessitate ad ea trudatur, quae ab ipsius aliorumque Suediae rectorum14 animo longissime absunt.
Cum diceret cardinalis talia solere dici ab iis, quibus constitutum esset privatim suis consulere rebus, dixi nihil adhuc15 esse actum, rem esse integram; optandum quidem fuisse, ut aliquanto prius a rege illuc legatio mitteretur; sed nunc quoque posse Sanctichaumontio16 - is nunc etiam Caleti haeret, naves an aliud quid exspectans - ea mandata dari, quae Sublimitatem Tuam per se ad optima quaeque promptam confirmare[n]t. Negotium quoque pecuniarium tot pollicitationibus tractum, quod nunc etiam in alia tempora et incertos casus a Bulionio17 rejiceretur, tempus esse absolvi.
De Sanctichaumontio dixit rem bene se habituram, de pecunia nihil. Sed cum addidissem adversus id, quod objecerat, nihil agere Bannerium18, mirum videri non debere, si quamdiu Saxo abstineret armis et spes aliqua ex colloquiis daretur, nostri
239
odium non quaererent publicum ex illata in eum vi priore, caeterum landgravium19 Tuae Sublimitatis et hortatu et auxilio res egregias moliri, dixit exspectandum, quid acturus esset.Cum interrogasset me, crederemne Tuam Sublimitatem teneri desiderio in patriam redeundi, dixi ejus animum ad omnia ferri honesta ac gloriosa; quare non dubitare me, quin id maxime in ejus sit votis20 rebus a se susceptis finem se dignum imponere.
Gratias quoque egi regi ipsique pro cura rerum ad Rhenum, utque earum partium salutem cordi sibi esse vellet, rogavi.
In sermone et illud injecit audire se grande esse principum illic in Sublimitatem Tuam odium; respondi scire ipsum externis quamvis sapientissimis ac modestissimis non posse id evitari. Indutias duodecennes affirmabat nostris fore concessa Polonis Prussia rege Poloniae21 jus, quod in Sueciam obtenderet, non dimittente. Magna agitare regem illum bono publico. Silesiam ab eo in tutelam Poloniae recipi; nostris omnia pacata ab eo exspectanda.
His benigne satis22 dissertatis repetitisque iterum postulationibus23 meis sicut in cubiculi ipsius limine receptus ita in eodem limine dimissus a cardinali sum excusante, quod non longius me prosequeretur, corporis infirmitatem. Observarunt nonnulli eum nescio quid sinistri metuentem ab aliquammulto tempore non itasse ad regem; regem, antequam hinc abiret, ad ipsum nonnunquam.
An conjuncti jam sunt landgravii et Valettae24 exercitus, incerti sumus, nullas enim literas nisi a Meti habemus easque nihil magni nuntiantes. Tantum intelligimus Gallasium25 ponti Maguntiacensi incendium struxisse infeliciter; Francofurti urbe eum tanquam sua uti.
Rex adhuc Catalauni est, nec ultra iturus videtur podagra dictus impediri. Sed sine ea satis justae causae sunt, cur objiciendus non sit Lotharingiae26 periculis, ducis27 etiam nunc validioribus ibi rebus.
Rex praeter Helvetios recens conscriptos, qui nondum advenere et quorum pars it28 ad Rohanium29, viginti cohortes, quae regimenta vocant, partim veteres partim novas contra Lotharingum mittit; cujus milites ter mille quingenti obsessi a Gallis tenentur in Lagrangii30 Balivatu Sancti Michaëlis dicto. Creditur Lotharingus eos potius derelicturus quam rem deducturus ad praelium secundis utens popularium studiis et e comitatu Burgundiae faciles habens commeatus.
Chaunius31 in Picardia nihil agit; contra Croati impune quotidie ad conspectum Ambiani aliorumque Galliae oppidorum cursitant etiam vicorum incendiis, ut mos ipsis est, non abstinentes.
240
In Italia post Villattam nihil de Valentia obsessa, rumusculi tantum; scribit ad me Marinus32, quod verum puto, pontificem33 impedire, ne in Italiam transeant arma, jamque ab eo inducias cudi.
Hollandis nova cum Anglis exorta est oontroversia, inde quod Dunquercanam navem vi abduxere e portu Anglorum.
Accessit me his diebus nobilis quidam Gallus34, quo animo nescio; sed quasi hic Americanam navigationem validam meditarentur, rogavit me, an ei usui ex Suecia naves emi possint. Dixi id nescire me; caeterum auditum mihi agitatum antehac de conjungendis cum Suecia Galliae Germaniaeque viribus ad res in eo orbe gerendas; si id consilium allubesceret, allaturum me siquid possem.
Inter rumusculos, qui heic sparguntur, mendacissimos saepe, est de Ruperti Palatini35 cum regina36 nostra conjugio et de Gallico praesidio in Maguntiacum inducto a duce Bernhardo remotis Suedis. Sabini quod volunt somniant37.
Venit ad me his diebus Insulanus, de l'Isle Gallice, qui res regis Argentorati agit; rogavi eum, ut amicitiae inter Galliae et Sueciae regna his, si unquam, temporibus necessariae curam haberet; neque ea, quae nostra sunt, sive rententa semper, ex quo bello capta sunt, sive postliminii pactis firmati jure ad nostros redire debentia invadi paterentur, qua de re graves contra eum querelas ad me scripserat ringravius38, quem nunc Francofurti in hostium potestate esse dolens intelligo. Promisit Insulanus sibi id cordi fore, et siquid controversi incideret, non passurum me ejus ignarum. Recriminabatur quosdam, qui ringravii credulitate nimia abuterentur.
Haec, quanquam non maxima, referre officii mei esse duxi.
Deus, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae rebusque ejus adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Septemb. 1635.
Has signaturus video ex Italia literas, quae me docent Valentiae esse MD pedites, equites CCCC, alimenta et belli instrumenta quantum satis. Itaque ejus obsidione desperata Crequiacum39 novum castellum struere in confinio Montisferratensis et Mediolanensis ditionis. Parmensis40 militem vi aliqua esse, sed id privatis ipsius cum cardinali Trivultio41 certaminibus imputari. Regis Hispaniae42 literas 24 et 26 Iulii idatas spem adhuc adventus ejus in Italiam facere jussa ad id mitti classe Italis tamen haud satis credentibus.
241
Poscitur eo obtentu a civitatibus regni Neapolitani, ut viginti millia peditum, tria millia equitum per annum alant, in id et CL43 millia scutatorum menstrua, in praesens CCCCm. scutatorum ad conscribendum militem, IIIm. pro classe. Civitates rem ad conventum generalem rejiciunt, quem vicerex44 metuit indicere.
Ex Hispania literae legatos inde mitti ajunt Franciscum Melonem45 ad imperatorem46 et Italiae principes, in Poloniam comitem de Sera47, qui excuset negatum fratri regis48 matrimonium virginis haeredis principatus Stilani49, et disturbandum alterum regis cum Palatina50; in Germaniam marchionis Celadae51, ut cum Bavaro52 agat de rationibus retinendae Angli amicitiae novis pactionibus. Idem in Alsatia copiis imperaturus dicitur. Castellae regnum aegre reperit tributa, quibus expediat promissos regi milliones novem. Interim pro Flandria Germaniaque per mercatores pecuniae parantur in tres menses septingena millia ducatorum; idque ajunt porro continuatum iri usque dum expleti sunt milliones septem; a Sicilia sperantur C.m scutatorum menstrua. Frumentum Barcinonem mittitur magno pretio conquisitum ob sublata cum Gallis commercia.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.