eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2294. 1635 september 28. Aan A. Oxenstierna1

    Excellentissime Domine,

    Dolet mihi, quod per eum hominem, qui huc cum literis ad cardinalem2 venit, nihil ex comitatu Sublimitatis Tuae acceperim. Nam his in locis, qui novi nihil adfert, vix est, ut novi quicquam discat.

    Hispanica classis revixit et galeonibus decem, galeris viginti descensum fecit in duas insulas, alteram Margaritae, alteram Honorati sive Lerinam. Eae insulae

    248

    objacent extremo prope littori provinciae Narbonensis ad Pedemontanum finem. Nullum ibi munimentum praeter turrim unam erat; dicuntur Hispani nunc ibi immunire se.

    De Valentiae obsidio rumores sunt, sed rerum Italicarum gnaris non crediti: quanquam Parmensis3 satis magnifice causas edidit4 derelictae Hispanicae amicitiae. Sabaudus5 ita adhuc agit, ut credi nolit esse in partibus. Veneti spectant adhuc.

    Rex6 Barri nunc agit Lotharingis, qui ad S. Michaëlis se immunierant, imminens; deinde id agens, ut tuta Nanciacum itinera faciat, quae nunc mire per rusticorum latrocinia infesta sunt. Ducis7 ad Rambervillerium castra aggredi Incolismensis8 intutum judicat: famem an ei facere possit, ne ipse quidem in bona copia, incertum.

    Non procul inde arcem obsidet Lafortius9. Rex ipse tum veteris tum novi dilectus apud se habere creditur XII peditum, sex equitum millia. Sed et duci Lotharingo auxilia valida advenere sub amazone Pfalsburgica10, Merodio11 Metternycko12, Badensi13 et aliis.

    Inter Rhenum et Francofurtum quid agatur, incerti sumus. Nec minus de landgravio14, quem retro iisse nonnulli ajunt. Sed scribunt Galli ex aula regis multum diffluere Valettae15 exercitum, quanquam his diebus XVIII millia Pistoriensium equis eo perlata sunt, sed desunt ad vitam necessaria, magnum malum, nisi cum hoste commune esset.

    Castilionaeus16 parat se, ut in Picardiam eat, duodecim peditis, duo equitum millia secum tracturus, sed effluxit jam anni tempus, quo res ad eum limitem geri oportuit.

    Haec nunc habebamus; rogo autem Sublimitatem Tuam, ut eorum, quae scripsi antehac ad legationis dignitatem tutandae pertinentia17, memor sit vel mei vel publici causa.

    Deus, Excellentissime Domine, faveat Sublimitati Tuae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    249

    Lutetiae, 18/28 Septembris 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2337. Gedrukt Epist., p. 184; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 97.
    2 - De Richelieu.
    3 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    4 - De uitgave der Epist. leest: addidit.
    5 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    9 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    10 - Henriette van Lotharingen (1605-1660), weduwe van de in 1631 overleden Lodewijk Guise, prins van Pfalzburg.
    11 - Wellicht wordt met deze Merode de luitenant-generaal van Karel IV van Lotharingen bedoeld, die begin juni 1636 door de inwoners van Luik gedood werd, toen Johan van Werth zich voor de stad bevond.
    12 - Heinrich Metternich.
    13 - Wilhelm, markgraaf van Baden (1593-1677), bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    14 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    15 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    16 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    17 - Vgl. no. 2265 postscriptum, p. 205.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]