Frater optime,
Venit ad vos filius natu minor2 et, ut recte perveniat, Deum precor. Fert ille secum traductionem Petri3, vel potius alterum Sophompaneam, opus, quod mihi sane placet et filium tuum non dedecet. Vert et Vondelianam translationem4, quae ut daepiuscule longius a verbis abit ita auctorem suum summum esse poetam testatur. Addidi et ea, quae nuper petieras, tabulas nempe geographicas et conciliationem Iudaei super ἐναντιωφανοίς veteris testamenti, itemque Belgica, quae petieras5. Et licet nondum habeam copiam, quam vocant coram curia factam mandati tui Roterodamensis, quia Reigersbergius6 differendum putavit: mitto tamen exemplum Gallicum a Veldio nostro7 confectum et mandati, et instrumenti .... quod indemnitatem promittit. Itemque Belgicum epistolae ad Hogerbetium a Leidanis scriptae8, quae mihi usui fore videtur. Postremo
370
et adjunxi exemplum consultationis in causa Hogerbetiana9 habitae, ut videas esse etiamnum qui bonae causae patrocinentur.Si res ita exigat facile ab Hagiensibus impetrabimus litteras publico sigillo munitas fidem Veldio de notariatus exercitio facientes, quod fere eodem recidere judicatur, ac si exempla publice sint confecta; sin tamen et hoc exigis, restat, ut Veldius denuo sua describat.
Plura non addam. Quae enim nova sunt, abunde scribet Reigersbergius; sed te, uxorem, filiam10, filios11 divinae commendans protectioni in voto desinam, ut Deus nos omnes sospites diu servet.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, Calendis Decembribus 1635.
Adres (met andere hand): Aen Mijn Heere Mijn Heere Hugo de Groot, Ambassadeur van hare Ma.t ende de Kroone van Sweden tot Parijs.
In dorso schreef Grotius: 1 Dec. 1635 W. de Groot.