eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2414. 1635 december 28. Van C. de Groot1.

    Venerande Pater,

    Litteras tuas binas, quarum quae vetustiores XVI Novemb., alterae toto post istas octiduo scriptae sunt, eodem tempore recepi. Tribunus Sadlerus2, cui recentiores illas tradidisti, etiamnum in Batavia detinetur. Gratias autem tibi ago maximas, quod non domino Spiringio3 tantum Smalchioque4, sed et huic res meas commendaveris. Equidem ipse mihi non deero Deumque precor, ut, qualemcunque de me spem concepisti, eam haud vanam esse sinat.

    438

    Utrasque Dn. Smalchio ostendi rogavique, ut mei, quandocunque commode poterit, sit memor utque eorum praecipue curam habeat, quae de Brulono5 Hottomannoque6, et aliisque subiungis, quorum et prioribus litteris mentionem fecisti iam aliquoties.

    Ipse interim magnum cancellarium7 non vidi nec, quas iubes, eas potui gratias agere valetudine infirmiore, quae per dies iam aliquot domi me detinuit contractisque e bile et febri et ingenti capitis dolore. Quae mala ne nunc quidem videntur decrescere; atque hinc est, quod nec eorum, quae agitantur hic, quicquam intellexerim, de quibus, quid sit, edocebunt te domini Smalchii litterae, cui et firmius corpusculum et sciscitandis, quae haud cuilibet sunt cognita, maior occasio.

    Deus, venerande pater, te matrem meam nosque omnes cura sua dignetur.

    Straelsundae, XXVIII/XVIII Decemb. MDCXXXV.

     

    Spiringius huc nondum advenit, at nuntiatum est nobis Elbinga iam discessisse ipsum.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    G. Grotius.

    Adres: Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède à Paris.

    In dorso schreef Grotius: 28/18 Jan., Dec. 1636 Corn. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 25. Eigenh. oorspr.
    2 - Philip Sadler, officier in Zweedse dienst.
    3 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    4 - Peter Abel Schmalz, secretaris ter Zweedse kanselarij.
    5 - Anne, graaf van Brulon; vgl. no. 2265, p. 205.
    6 - Jean Hotman; zie over hem V, p. 166 n. 1. Vgl. ter zake no. 2312, p. 280.
    7 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]